Latin
LIBER XIII
Girolamo Cardano, De subtilitate 277
Unproofread scanNot analysed yet
inferentibus prompta uenus, nam spiritum dilatat &mouet, repugnantiaque accendit, quòd imaginandi uirtus excitetur: lachrymae uerò uim pa Lachryma causa. tientibus profluunt, quòd in dolore cum spe contrahatur cor &cerebrum, inde à calore quicquid est humidi non solum in cerebro, sed etiam in toto sanguine exprimitur per oculorum fontes. lachrymantur &equi &phasiani dum imminens periculum cernunt. Sed ubi spes deest, non fit motus nec lachryma. Ob id in extremis timoribus aut tristicia, non lachrymantur. Bene igitur poetae Nioben in morte filiorum lapideam factam finxere non lachrymantem, fluunt &prae gaudio lachrymae, quia &in illo sanguis extra fertur cum impetu. Ob id etiam prae gaudio nonnulli mortui sunt. Omnes animi affectus imò &mores oculi ostendunt: Aurium duplex priuiles maximè tamen laeticiam &tristitiam. Aures ut oculis sunt longe in his gium. inferiores, ita in duobus illis praestant: ad disciplinam tradendam, &affe ctus animi excitandos. Sunt soni differentiae trium generum, acutus, grauis &medius: qui à celeri uel tardo mediose magnus &paruus mediusque ab impetus magni tudine procedentes. Sed mollis &asper ab instrumenti natura. Sunt &ra ri &frequentes ac medij, tum uerò dissoni ac consoni medijque. Igitur soCur solus sonus inter omnes quae sensum mouere possunt, affectus mouet solus &nus animi affectus moueat. maximè, quod solus cum manifesto sit motu. Magnus igitur asper &con citatus nec consonus admodum ad iram ac pręlia mouet, adeò ut faciat obliuisci hominem suijpsius. Ob id rectè in pręlijs tum maximè in initijs, tubis &tympanis obstrepunt, &clamorem edunt milites. etenim magna res est morti se offerre: nec nisi gloria qui nobiles, aut mente perturbati, quod maximè inconditis sonis ac clamoribus contingit sponte id agerent. Itaque Pompeium rectè Caesar redarguebat: qui uelut ituros ad luctam uel disceptaturos de nugis philosophorum milites in initio pugnae ab impetu cohiberet. Molles, rari, parui, concini, ad commiserationem ho minem inducunt. Molles, celeres, parui, concini ad alacritatem. Graues in fine mediocres mixtique, ex asperis &mediocribus tardi ac parui ad castitatem ac prudentiam. Illud sanè mirum, quod quisque tamen potest experiri, lanceam ad Lanceae expri liram appositam ut tangat, uel ad hominis os, si quis caput lanceae reli-rinentum. quum dentibus teneat, tanquam in dentibus sit auditus sonum, uoces ac uerba procul exaudiet, quorum nec sonum secus audire posset. Denique uide quales motus in spiritibus creant affectus, tales sonos elige ad eosCur in sonis dem affectus mouendos.