Latin
LIBER XIII
Girolamo Cardano, De subtilitate 279
Unproofread scanNot analysed yet
Subtilior igitur auditus uisu, uel quia ut dixi illius sensus solus sit cum motu, aut quia uisus obiecta scilicet colores ob uehementiam contiguitate uitiant se mutuo, aut quia uisus sit multorum, auditus autem simplicissimi atque unici obiecti. Itaque auxisse ictus tempus ac exten disse non parum facit ad uoluptatem, ut loco hemiolae, quam solam no stri temporis musici norunt, in tempore diuisio in quinas aut septenas ex tendatur partes: hanc cum semel tantum audiuerim iure illud protuli, omne rarum preciosum: affectus enim cum moueat sonus uis in illo est ma nifestissima. Inter multa antiquorum exempla duo inuenio praeclara uirtutis soni ad commouendos animi affectus. Alterum Timothei, qui modo mutato Alexandrum coegit alacritate impulsum exilire è conuiuio. Reliquum quòd Agamemnon discessurus è patria profecturusque Troiam, de uxoris pudicitia dubitans Clytemnestrae, sic enim ea uocabatur, citharoedum reliquit, qui sono illam citharae adeò ad pudicitiam &continentiam incitabat, ut Aegysthus non nisi occiso citharoedo ea potiri potuerit. Qui uerò maximè delectant soni, &ipsi ad incontinentiam trahunt: studiosos dum nimis musicae reddunt. Velut Hydraulica organa. Quorum Nero suauitate mira delinitus etiam inter uitae &imperij pericula, exercituum &ducum defectiones, imminensque exitium manifestum, curam non neglexit. Aquam haec continent, pluribusque fistulis aer immixtus aquae, modulationem cum susurro mixtam emittit. Tradit Vitruuius horum rationem: sed postquam Neronis aetate Vitruuij libros uulga tos constat, uerisimile mihi non uidetur ea fuisse tam cara Neroni, quae adeò uulgata ratione constructa essent. Itaque Vitruuij normam pro modulo potius quàm exquisita ratione habendam censeo. Sed non solum Nepoti Caesari adeò placuerunt musica instrumenta, sed &Dauidem Regem fortissimum uirumque seuerum, Psalterij dulcedo detinuit, quae &Saulem furentem lenibat. Neque uulgarem harmonis am huius instrumenti esse credendum est, cuius toties sacra pagina memi nerit, quodque unum inter reliqua ad laudes diuinas celebrandas aptum fuisse iudicarint. Constat fidibus Lxxij. forma triquetra ad unguem, cuius symphonia incomparabilis est. Vidimus &alia instrumenta singularis uoluptatis atque artificij, ut quę tubarum, tympanorum, fistularum, tibiae, lyrae, cornuum, testudinis, phormingis, syringae, eptachordij, organorum propriae dictorum Sambucaeque uocem exprimerent. Hydraulica auium cantus (ut nisi uideas) ementiun tur, ita ut auem dixeris: cornua humanis uocibus sunt proxima, additis foraminibus: cum olim absque illis ad pręlium milites excitarentur. Vn de Virgilius: Crepuerunt cornua cantu, incondita sane musica absque modulis Modus angem di delectationem in musica. Mira exempla mouendi affectus sono. Hydraulica organa. Psalterium quale. Instrumentum musicum 12. si mul instrumen torum uocem referens. Instrumentorum