# De subtilitate 280.1-4

Girolamo Cardano, De subtilitate, 280.1 to 280.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/280.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/280.1

musicorum imitatio. Tonitrus causa. Odoris priuilegium. Odoris omen Cur homine olfactu praest. tes, rarò procul uident & ingeniosi sint. Nullum animal potuit aut debuit delectari alio sensu quam gustus & tactus. dulis tonitruique similior. Tonitrus causa est, quoniam nubes à fulgure re pente disijcitur. Itaque dilacerata subito sonum edit grauem, uehementem & inconditum, adeò ut pullos in ouo & foetus in utero quandoque perimat. Ita hic maximè à musica abhorret. Nec tamen est impossibile ex plu ribus talibus procul existentibus concentum fieri, qui exauditus pro miraculo habetur. Proximus sono odor nobilitate est, cuius proprium, uirtutem aut re creare aut prosternere, quòd cerebrum ipsum per se petat. neque enim sonus, color saporue aut calor frigusue rectà feruntur ad cerebrum. Igitur solus odor ex his quae sentiuntur, aut occidere aut recreare hominem potest. Nam spiritum in quo animae opus elucescit, aut bonus nutrit, aut ma lus destruit. Itaque ea de causa thura dijs adolentur, quòd diuina pars in nobis odoribus gaudeat. Atque etiam ob id optimum omen censetur, praesentisque alicuius diuinitatis, cum odor bonus absque causa sentitur. Et corpora sanctorum cum caetera foeteant, bene olere ob id creditum est, ui di uinitatis aduersus naturae decreta pugnante. Nec tamen secundum naturam impossibile est humanum cadauer recens non malè olere, ut de Alexandro fertur, aut antiquum & siccatum bene. nam cum quorundam animalium bene oleat mortuorum, hominis uerò temperies ad cuiusque animalis similitudinem extendatur, manifestum est cadauera aliqua hominum posse bene olere: est enim odor bonus uel in animali siccissimo, uel in illius parte siccissima. Solus igitur hic sensus animae & corpori communis esse uidetur, & ideò cum uaporibus transfertur, ut quae tanguntur gustanturque: & sine his materia omni carens, ut quae uidentur aut audiuntur, ob id eos qui olfactu praestant non alijs sensibus sagaces uocamus: ut canes uulturesque. Homines uerò qui olfactu praestant, rarò procul uident, & sunt ingeniosiores. Quoniam calida & sicca cerebri temperies ol factu praestat, talis uerò ad uisum inepta, quoniam olfactus instrumentum est iuxta oculorum radicem in cerebro: ad imaginandum uerò prompta ob caliditatem, & imaginum tenax ob siccitatem est. Nullum uerò aliud animal odore ipso oblectatur, sed homo solus. nam & si canes sentiant florum odores, non tamen his oblectantur.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
