Latin
280.5 to 280.6
Girolamo Cardano, De subtilitate 280.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim potuerunt aut expediebat belluas delectari nisi in gustu aut tactu. His quidem necesse fuit, ut fame non perirent, aut generationem negligerent, aut laedentia non uitarent: si gustu &tactu uoluptatem ac dolorem non sentirent. Sed in alijs sensibilibus ut dixi non potuit esse delectatio aut dolor: quia delectatio in cognitione proportionis posita est ipsorum quae sentiuntur: ut duplae &hemioliae, at has cognoscere altioris est uirtutis quàm quae belluis inest: igitur nec tristari nec dolere aut delectari non potuerunt. Multo minus etiam expediebat illis: nam facillimè allecti picturis aut so nis odoribus sie inciderent in laqueos. indicio est quòd cerui, qui solum stupent, non delectantur lyrae sono, sic exponuntur insidijs hominum, &coturnices simulata foeminae uoce, &agrestes auiculae à conclusis cauea. Quanta lupis &piscibus ex odore iactura, miserique hominum dolis subijciuntur. Sed carere odoratu miserius fuisset, quia erat necessarius: frustra igitur in alijs sensibus natura delectationem belluis adiecisset, nulli usui praeterquam ad perniciem profuturam.