# De subtilitate 280.5-6

Girolamo Cardano, De subtilitate, 280.5 to 280.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/280.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/280.5

Non enim potuerunt aut expediebat belluas delectari nisi in gustu aut tactu. His quidem necesse fuit, ut fame non perirent, aut generationem negligerent, aut laedentia non uitarent: si gustu & tactu uoluptatem ac dolorem non sentirent. Sed in alijs sensibilibus ut dixi non potuit esse delectatio aut dolor: quia delectatio in cognitione proportionis posita est ipsorum quae sentiuntur: ut duplae & hemioliae, at has cognoscere altioris est uirtutis quàm quae belluis inest: igitur nec tristari nec dolere aut delectari non potuerunt. Multo minus etiam expediebat illis: nam facillimè allecti picturis aut so nis odoribus sie inciderent in laqueos. indicio est quòd cerui, qui solum stupent, non delectantur lyrae sono, sic exponuntur insidijs hominum, & coturnices simulata foeminae uoce, & agrestes auiculae à conclusis cauea. Quanta lupis & piscibus ex odore iactura, miserique hominum dolis subijciuntur. Sed carere odoratu miserius fuisset, quia erat necessarius: frustra igitur in alijs sensibus natura delectationem belluis adiecisset, nulli usui praeterquam ad perniciem profuturam.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
