# De subtilitate 283

Girolamo Cardano, De subtilitate, LIBER XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/283
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/283

Cur saporibus Adduntur saporibus odores à cocis merito, quòd illis nihil per se praec odores iungan puum adsit, Cum tamen quidam saporibus adiecti placeant, qui per se displi tur. cent ut allei. Nam alleum obsonijs inditum delectat eius odor per se ma Allei uis mira. lus, & postquam ederis halitum inficit odore teterrimo. Sed & in quibusdam etiam magis post diem, quoniam crassa substantia multo tempo re amplam uaporum multitudinem tenuiorumque generat. Et sanguis etiam qui ad pulmones fertur odorem retinet: & excrementa ipsa alleum olent corruptum, aliquid quoque ex uentriculo per gulam resudat in pulmones. Huius causa excogitatum est ut solum gustando odor sentiatur, non reddatur, nec offendat, id fiet si alleum in aceto dimiseris, affricueris etiam lancibus, ipsius uerò substantiam abieceris. Quae ratio in pipere & gingibere ac cinamomo obseruanda, ubi sapor Quomodo odor absque sub& odor illorum te delectent, calorem tamen eorum uerearis. Modus uero stantia in obso alius in his Apicij ad compendium rei familiaris, quo odor & sapor ma nijs relinquas tur. net, Semunciaque cinamomi aut allei in totum annum sufficit. Cinamomum Quomodo citenue, odoratum, diuisumque in frustula semunciae pondere inter xij. aut xvi. a namomi semunmigdalas excorticatas reponito ac constringito: his pro usu sublatis alia, cia in totum anreponito. Sic etiam parua impensa edes omnia mosci odore fragrantia num sufficiat. Vt omnia ceQuòd si saporem addere uis incoquito, ut si acrem sinapis. Quae etiam fa leriter & becit ut legumina & carnes celerrimè & usque ad dissolutionem coquantur ne coquantur. nam caliditate & tenuitate quibus praestat penetrat & liquefacit. Sunt uerò qui acri sapore delectentur, alij salso, unde Garum in usu anti Gari descriquis si quid aliud fuit. Eius descriptio: intestina, cruor branchięque thynno ptio. rum uase includuntur, aspersa sale multo, qui post duos menses è fundo excipitur liquatus. Aliud ex intestinis fit magnorum piscium tum etiam pisciculis maximè Moenis cum sale conditis. Vsus eius ut dixi iucundus antiquis, tum etiam salubris, apud nos nunc exoleuit. Referunt ad garum ex locustis in fouea positum, locustas congregari sopirique: sicut ad caprilAduersus omlum sanguinem pulices. Illud certius ac iuxta naturae decreta contra culinia infecta. ces, cimices, formicas, pulices, locustas, pediculos, blattas, erucas, quòd fumo ignis ex quo cremantur quae proprij sunt generis expelluntur. Quęcunque etiam acria sunt, ut acetum & scilla, sed in primis Staphis syluestris quam uocant staphisagriam, omnia haec arcent, fugant, occidunt, adeò ut filum capiti circundatum, quod tamen illius semine cum oleo dissoluto fuerit madefactum, pediculos omnes aut pellat aut occidat: facit & ut dixi non parum fex aceti. Sic culices referunt prohiberi, suspensa in medio cubiculi spongia ex aceto: odorem enim reformidant: arcentur & canabe florente in lecto posita ut dicunt: item pilo equino ante cubiculum suspenso, quòd si uerum est, praestigij loco haberi potest.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
