# De subtilitate 285.1-3

Girolamo Cardano, De subtilitate, 285.1 to 285.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/285.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/285.1

Sin autem expelli conduxit uel folijs poterat admisceri, reddidissetque folia contumacia ac quae ob nimiam siccitatem breui excidissent: relinquitur igitur ut quod postremum est factuque melius, scilicet materiam hanc siccam quae est uelut floris sex adustamque expelli seorsum. Cumque non fuisset è cortice duriore proditura nisi aculeata, ideò spina prodijt, quae ut frequentior est & minor, eò rosam magis odoratam tenuiorem atque calidiorem docet, inde etiam ad purgandum aptiorem, minimè uerò odoris tenacem, talisque est agrestis, cuius flos quinque folijs persaepe completur, spinae uerò acutae, minutae, frequentes etiam ipsa folia tegunt, adeò ut non tuto liceat tangere ita omnia spinis conferta sunt, at domesticae florem habent densis folijs ac pinguibus, quo fit ut ob foliorum multitudinem odoratiores uideantur, ipsa uerò spina crassior & rarior & minus acuta, tum uerò ad saccarum condendum, & ad aquam flos ipse melior ob pinguiorem substantiam. Caeterum tantum refert excisio trunci, ut quercus quandoque ab imo exQuercus excicisa arescat, quandoque in genistam transeat, quamuis raro. Sed frequentis quandoque transit in geni sime in aliud quercus genus degenerat, quod tremulum uocatur. Sed & stam. quaedam semina degenerare uetustate feruntur, ut brassicae quod raphaPermutatio num: Sed quod degenerent quandoque certum est, ita frumentum in siligi plantarum ex nem si humido ac frigido loco seratur tertio anno transit: superius de lodebilitatione. lio locuti sumus. Sed quae degenerant uix redeunt, redeunt quae mutanVt apium uel tur. Vt uerò magna habeas, uelut porros, apium, experimento certo ac porrum maxieiuscemodi multa, eiusdem generis semina plura in stercore caprino exmum nascatur. cauato conde ac planta, miraberisque effectum, nam tenera germina, simul compressa ita nascuntur, ut unius uicem plantae tantum referant. Eademque ratione si semen lactucae, erucae, apij, ozimi, porrique simul in Vt planta nascatur cum plu eodem stercore plantaueris, herba nascetur, quae porri, lactucę, erucae, aribus saporipij, ozimique saporem & odorem unà referet.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
