# De subtilitate 288

Girolamo Cardano, De subtilitate, 288. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/288
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/288

Melius enim acetum excipiunt, & molliores redduntur, quam ob causam teneriores eligimus, ut in rapis & lactucarum ac buglossi radi ce. Simili subtilitate humana industria etiam in delectandis oculis artes adoritur. Hinc amicus noster bibliopola Nicolaus Landrianus corio sic Corium quo expressit imagines ut ex cyprio aere factae uiderentur. Corium enim ut pa modo caelatat rum maduerit tepidum proplasmatibus diligenter intruditur ligneis, figuras in pro plasmatibus ad aut alia ex materia factis, additur cera ut ad amussim compleatur inane, uiuum expri& superinducta charta inter tabulas torculari constringitur: pingiturque mat. quod cęlatum est coloribus proprijs. Illinc scęnarum ornamenta magniScaenarum misica, tonitrua, pluuiae, niues, constant hae cotti pappis alternantibus folliri apparatus bus. Hinc Soles, astra, Lunaque ementito coelo, quae Nicolaus Siccus uir Nicolai Sicci Capitanei insu tum optimus tum splendidissimus, omnique scientiarum nobiliorumque artiae laus & in tium genere eruditissimus, repraesentauit in ea commoedia quam te iubennenta. te coram Philippo Hispaniarum principe Caesarisque nostri filio composuit, aedidit, ornauit. Quis non miretur ibi Solem syderaque in sereno collucentia, latentia atris nubibus, hebetata candidis, motum cum sydere ac cum tempore repraesentationis fabulae congruentem? ibi sapphiros, chry solitos, uerasque pyropos, lumina uitreis abscondita, dodecaedris icosaedrisque natiuo uitri colore mentiebantur. Defuerunt adamantes smaragdique, ut fingendo finxisse non uideretur. Edidit scęna tonitrua, quid iam plus potest Iupiter, aut Neptunus ipse? cum etiam naues uelut in mari ferri ac fluctuare uideres. Nihil intentatum haec cura reliquit. Inde etiam laquei, hami, retia, arcus, canes, accipitres. Nec sufficiunt dolini addantur insidiae. Aconita Peras ut occidas. Thitymali, ranunculi genera omnia cum cibis miscentur, promiscuè aAues quomoues, feras & pisces omnes occidunt. Nux uomica ut expertus sum canes do capiantur. illico interficit: eadem aues reddit attonitas, si cibis earum immisceatur, Memini me aliquando cornices manu cepisse, cum inter carnes nucem illam tritam miscuissem. Auiculae si edant grana quae uel in fece uini cum cicutae succo, uel in aqua ardente, uel etiam in fece sola potentioris uini, uel in decocto albi ellebori cum felle antiqui bouis attonitae redduntur. Quae uerò gregatim incedunt, gregatim etiam capiuntur: ut perdices, magis his anseres, omnium maximè anates. Cicuratas enim ex suo gene re praecilis alis iuxta aquas uallo circumducto alere oportet copioso iucundissimoque illic cibo. Id anatibus inter reliqua est Sorgum incoctum aquae, nocte dum cicures clamant, agrestes descendunt ad cibum: nam ani malia omnia consensum habent in quatuor uocibus, cibi, uenereorum, pugnae, ac timoris, seque mutuo intelligunt. Retibus igitur quae coopertoria uocant contractis, haerent enim palis inuoluta, clauduntur, ut quandoque mille uno impetu anates captas referant. & quanquam mirum uideatur, certum tamen est nullum esse foelicius aucupium: eliguntur uerò è cicuri bus, quae colore agrestibus sint simillimae. Pisces quoque cibo capiuntur: cibus igitur quatuor debet habere con-Pisces quomodo capiantur.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
