# De subtilitate 292.5-6

Girolamo Cardano, De subtilitate, 292.5 to 292.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/292.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/292.5

Quos si uras aut nouacula incidas, nihil prorsus sentire comperies: alij iacent uolentes ut mortui: alij etiam diuinant, hęcque pro magnis miraculis apud imperitos habentur. Cum tamen dicat Hippocrates: Si lingua repente in7. Aphor. 40 continens fiat, aut aliqua pars corporis stupore elanguit, tale est melancholicum. Sed Galenus sensum huius minimè est assecutus. Ob hocque demiratur antiqui magistri dicta. Necesse uerò est in affectibus animi cor pus pati, quoniam hi non sine corpore fiunt. Intellectus uerò non immutat, nisi uel quia cum ratione & imaginatione operari illum necesse est, Intellectus ue uel quia dum intelligit delectatur totus homo. ipse enim intellectus omra substantia nino à corpore per se separatus est. Nunc enim dum haec scribo, meus intellectus est ea, quae per scripta haec tu intelligis, dumque medica pertracto medicina, dum de numeris scriberem, tunc numerus erat. Adeò quod alijs omnibus qui diuersa scripserunt euenire necesse est, ut dum mea relego scripta, alius mihi fuisse uidear ab illo qui nunc sum.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
