# De subtilitate 293-2

Girolamo Cardano, De subtilitate, LIBER AIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/293-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/293-2

Verum medio tempore principia intelligit, nec percipit homo, uelut neque semper sentire se percipit cum abstracta est mens. Cum igitur dormit homo, aut adhuc est infans, aut ebrius, licet uideatur otiari, intelligit, sed non fit operatio habenti communis, nam cum resipiscit absque negotio rursus intelligit. Aeterna igitur est forma intellectus, quoniam noster intellectus dum haec legis & contemplaris manet & est, eademque sunt formae scilicet ac species rerum uniuersalium usque in aeternum. Videntur igitur maximè sapientum immortales animi: at in sensu non fit immutatio, propterea perit, & etiam quod sentitur idem non manet. Quare neque eodem modo imaginamur aut utimur ratione: memoria quasi intellectui similior est. Ea ordine iuua tur, quoniam quae ordine constant tam facile continentur, ut quasi unum referant. Duplex est rerum ac uerborum: alteraque alteri praesidio est, unde etiam duplex artificiosa memoria: rerum quae imaginibus constat, olim inuenta traditaque à Cicerone ac Quintiliano, qua uerba continentur: & uerborum, qua res tum etiam uerba continentur: constat primis nominum uel etiam initiorum syllabis, è quibus uerba tum carmina fiunt. Eius dem generis quae numerorum coniunctione constat. mirumque quantum uterque modus extemporaneis actionibus ac ludis conducat, unde tam pulchri inuenti nostri mercedem accepimus: scilicet opinionem memoriae, quae nos plurimum iuuit. Cum tamen lapidi atque huic inuento debeatur totum quicquid est, praeter passiuam memoriam, quae in nobis uiget. Actiua uerò atque maximè artificiose utrumque genus ab imaginatione maximè iuuatur. Nec est fermè artificiosa memoria aliud quicquam, quàm translatio rerum & uerborum ad ordinem ac uim imaginatiue, quae tamen tan tum affert commodi uerborum scilicet ac numerorum, ut facilius centum cum ea quàm decem sine illa recitare possis. Ratio tamen omnium uirtutum mortalium princeps est, hominique propria ut mortalis est. At uerò ut intellectum possidet, artes & scientias excolit, artificiosaque inuenta quae dam, quae ad artes non pertinent, quoniam utilitate carent, aut incerti sunt generis: omnis autem ars, est generis certi atque utilis. De incertis igitur atque inutilibus primo dicendum est. Liber 00 iij

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
