Latin
LIBER XV
Girolamo Cardano, De subtilitate 294
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER XV. De incerti generis aut inutilibus subtilitatibus. IVSMODI sunt, uelut cur si super tabulam ictus inci Cur alterius medio tabulae dat, non adeò frangitur supposita tabula, ut in cuneis fipercussae mini gendis: certè quia ictus per totam suppositam tabulam di mè franguntur stribuitur, unde minor euadit in singulis partibus: nec co gitur pars descendere alia relicta, quod maximè fracturę initium est, eo etiam intermedio temperatur ictus, aer quoque cum impulsu careat, uiolenter ingredi non potest secundam tabulam subiectam, quare nec diuidere. Simile illud, cur uasa uitrea igni exposita superimposito surculo non Vitrea uasa igni exposita rumpantur: quoniam lignum non incalescit, cogitque ut uitri partes misurculo superpo sceantur: frangitur autem quia aqueum humidum prius in flatum conuertitur. sito, cur non Verum nullius usus est instrumentum ex septem annulis. Bractea fer rumpantur. Instrumentum rea digitum lata, palmi longitudine tenuis, in qua septem foramina roludicrum. tunda, angusta aequisque spacijs, secundum longitudinem disposita, septem excipiunt uirgulas tenues, altitudine unciae fermè, mobiles in imo, &in su prema parte circumflexas, ut annulos digiti magnitudine inclusos retine ant, ipsę uerò uirgae à sequenti annulo infra flexuram continentur. Ob idque omnes annuli praeter primum ab antecedente, ne exiliant liberè extra anteriorem uirgam prohibentur: ferrea omnia &ferrea etiam nauicu la, cuius speciem ad unguem in margine reddidimus, longa lataque pro magnitudine subiectae laminae. Hoc instrumento ludus excogitatus mirę subtilitatis. Primus secundusque annulus per inane A spacium immittitur, inde nauicula per eosdem annulos, post illorum primus per inane A demittitur, post quem tertius annulus per nauiculae uacuam mediam partem, ut primi duo sursum trahitur: illique nauicula intruditur: tum etiam primo sursum deducto, iam tres circumambiunt nauiculam ipsam, demit tes igitur duos primos exempta prius nauicula, ita illa soli tertio inclu sa manebit, inde quartum superinducere licebit, ut omnis haec industria tribus praeceptis contineatur. Primum, quòd annulus sursum trahendus dimittendusne unum tantum habeat ante se cui nauicula includatur. Secundum, ut dum demittis unà semper primos duos demittas, &unum trahas uel unum demittendo duos primos trahas. Tertium, ut quocunque sursum tracto uel demisso, omnes qui ante sunt sursum trahere necesse est ac rursus demittere. Primi itaque duo à nullo alio impediuntur, ne inter currant: primum uoco eum annulum, qui liber est in Lxiiij. uicibus, si sine errore agatur nauicula in omnibus includitur annulis, uirgasque omnes inclusas continet in xxxi. alij in ultimam uirgam nauicula redigitur. Totidem uerò uicibus redit, ita ut LXXXXV.