Latin
LIBER XV
Girolamo Cardano, De subtilitate 298
Unproofread scanNot analysed yet
At ex hac per modum Euclidis, tertia illius demonstrabitur generaliter, quae erit decimatertia harum: decimasexta Euclidis, &quinque sequentes, ut ab Euclide ponuntur demonstrabuntur, habebuntque locum apud nos decimaequartae, &quinque sequentium, quandoquidem nullis alijs quàm demonstratis iam à nobis hucusque indigent. Simili ratione uigesimasexta &quatuor sequentes uigesimę no strae &quatuor proximè sequentium locum obtinebunt: uigesimaquinta nostra erit apud Euclidem uigesima tertia, quae sic demonstrabitur: lineas continentes angulum aequales inuicem ad datam circini latitudinem facies. Inde subtensa recta minor erit per decimam octauam ambobus la teribus trigoni datum angulum continentibus. Huic basi igitur per deci mamtertiam hoc ex puncto dato in linea aequalem abscindemus, inde rur sus factis utrinque terminis lineae iam abscisae centris describemus circulos, qui se secabunt ex decimaoctaua ut dixi: ductis ergo lineis ex communi circulorum sectione ad extrema lineae subiectae, iam palàm erit ex tertia angulum in dato puncto, proposito esse coaequalem: sextam in de loco uigesimae sextae demonstrabimus facillimè ex decimatertia demonstratione, quae contradicentem deducat ad impossibile, sed placet uera de monstratione ostendere: alium igitur trigonum ex praecedenti fabricabo basim habentem basi aequalem &angulos, qui sunt supra basim angulis supra basim propositi trigoni aequales. Inde superponendo basim basi ex prima harum concessa ab Euclide, fiet per communes animi sententias bis, superponendo uersa uice ut latera demonstrentur aequalia. Quo per acto septima ut ab Euclide ex sexta sua, sic uigesimaseptima ex praecedente demonstretur. Inde prima primi elemen. Euclidis facto trigono aequilatero iuxta circini latitudinem eodem modo quo facit Euclides, in terminis uerò datae lineae duobus angulis ęqualibus illis trigoni ex uigesimaquin ta harum, quare ex trigesima prima erit tertius tertio, at prioris trianguli ex secunda harum anguli sunt aequales, igitur &secundi trigoni: igitur ex uigesima sexta erit trigonus secundus super datam lineam constitutus aequilaterus: trigesimatertia erit duodecima primi elemen. ex dato puncto per trigesimam harum datae lineę duco aequidistantem, inde per sextam super deductam ex eodem puncto duco perpendicularem, donec ex eadem parte occurrat datae lineae, cui cum occurrerit perpendicularis insistet ex uigesimatertia, cum prior iam sit rectus. Post haec quandoquidem nil aliud supponitur praeter demonstrata, liberum erit usque ad ultimam primi relicta sola uigesimasecunda procedere. Eademque ratione totum secundum librum, ultima duntaxat propositione excepta. Primas quoque sexdecim tertij libri, &partem primam, trige simaeprimae propositionis eiusdem, quam trigesimamquartam huius dicemus. nam ducta linea ex centro, per secundam harum, constat angulum supremum aequalem esse duobus existentibus supra basim pariter acceptis: cum uerò tres ipsi aequales sint duobus rectis ex trigesimaprima, ne cesse erit fateri, supremum, qui in circuli dimidio consistit esse rectum.