Latin
DANI MEDICI MEDIOLANENSIS DE
Girolamo Cardano, De subtilitate 3
Unproofread scanNot analysed yet
Quaedam autem in his erunt incerti cuiusdam generis, ut grauitas, leuitas, nitor, perspicuitas, densitas, raritas, asperitas, lenitas, figura, durities, mollicies, quae mixtis plerunque insunt, &quandoque etiam simplicibus corporibus. Porrò de attractione, retentione, concoctione, expulsioneque, tum generatione, auctione, ac nutritione, de primis rerum qualitatibus, de proprietatibus loqui pertinet, ubi de substantijs agetur, quae generatione constant, omnia enim haec, aut necessaria sunt ad illam, aut eam subsequuntur. Repraesentationum genera duo, falsum &uerum. falsa diuiditur in inanem, &quae utilis est, de omnibus igitur singillatim dicendum erit. Vnde non leuis utilitas ex Vtilitas. tanto labore, sed quanta unquam alia ex tractatione possit haberi: seu ad unum tantum genus, seu ad plurima referatur. Primum enim ad omnem naturae cognitionem confert, &ad difficilium rerum scientiam, &obscurarum inuentionem, libris quoque interpretandis omnibus aliqua in parte auxiliatur. Artium uires docet, ac noua quaedam scitu iucunda commonstrat, tum ex his etiam quae ad comparandas diuitias &opes non parum momenti afferunt. Decernit &circa antiquas &non leues dubitationes quid uerum sit, uelut in chymicis. Ostendit &prodigiosa opera tum naturae tum artis. Reuocat &antiqua in usum inuenta, quae uetustate uel bellis grauissimis exoleuerunt. Et quae sensibus admiranda uidentur, cur fiant in omnibus edocet: iam uero propositam rem aggrediamur. Hylen esse ostendit rerum ipsarum perpetua generatio quae semper Materiam priex aliquo fit alio, etenim frumenta ex terra &humore, &animalia ex semam esse. mine &sanguine, uel ouis, &cinis ex lignis. Nec quicquam tam pusillum est, quod ex nullo fiat. Nec sufficit ut aliquid praesit, cum non ex harundine aut stipula multus cinis fieri possit, ex multa uero quercu paucus nunquam cinis euadet. Itaque aliquid in generatione omni commune manet, quod materiam primam dicimus aut hylen. Cum enim aliquid, generatur ex alio, si forma perit, aliter enim esset idem ac non esset, manente aliquo materiam illud esse necesse est. Ostendit idem corruptio, cum nihil prorsus dum corrumpitur pereat: nam malum putrescit &in uermes transit, &ligna dum uruntur in cineres, &aqua in uapores calore ignis aut solis uel fumum permutatur, est autem uapor &fumus aliquid, nam &hominem suffocat, &si colligatur denuo transit in guttas aquae. Manifestum est igitur aliquid esse in rerum natura sub forma latitans, quod nec per generationem sit, nec corruptione ipsa interit, atque hoc ipsum ut primum quoddam, &quod multis subijcitur formis materiam primam uocare solemus: ingenitam &nunquam interituram. Manet autem Materiam pri autem atque est, quod enim manet est, materia igitur actu est talis qualem descripsimus: uerum formis comparata potentia est, illas enim suscipere mam actu esse. potest. Ad formam igitur comparata materia, potentia est, in seipsa uero actu. Quemadmodum foetus cum nondum perfectus est, infans potentia est, sed talis qualis foetus actu est, est enim hoc quidem sic delineatum commixtum, ac tale quale uidetur.