# De subtilitate 3-2

Girolamo Cardano, De subtilitate, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/3-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/3-2

tur, ut in speculis nullum metallum translucet praeter rude argentum rubri coloris, nec tamen semper. Hoc enim quandoque carbunculo colore ac splendore haud est absimile: efficiuntque ex eo aliquid minio simile. Quomodo uerò hoc solum inter metalla perspicuum sit, curque pura metalla perspicua esse non possint, nunc est demonstrandum. Perspicuum fit, cum lux & lumen peruia sunt, quę peruia luci sunt ac lumini, aer sun & à qua. Terram non esse perspicuam clarum est, eadem ubi miscetur per spicuitatem impedit: cumque humidum exuritur, quia terreum euadit, amittit etiam perspicuitatem: igitur oleum cum perspicuum sit in lampadepo situm, opacum redditur ob fuliginem quae illi propter ignem miscetur. Metallica omnia perfecta aqueae sunt, ac tenuis substantiae, nam concre scunt frigore, ut dictum est, ubi de glacie egimus: & igne liquida euadunt. Liquidum autem esse solius aquae inter elementa proprium est. Tenuita tis argumentum praeter caetera hoc sit, quòd ignibus consumitur: euanescitque cum aqueo pars illa terrea: adeò tenuis est, tum quòd ex una parte glebae mixtae supra totam argumentum facimus. Nam si in libris centum plumbi argenti uncia sit? liceatque ex scrupulo argumentum sumere supra massam, ut faciunt artifices, necesse est argenti unciam centum libris plumbi immisceri undequaque, ergo millesima ducentesima pars etiam aequaliter scrupuli mixta erit. Haec autem grani unius pars quinquagesima est, igitur fieri non potest quin metallum tenuissimae sit substantiae. Nec tamen huic experientiae fidere ex toto securum est, cum magna fuerit me les, sed si mediocris error nulli damno esse potest. Neque tutum est experiri in preciosis, nisi in maiore pondere. Est & tertium argumentum tenuitatis metallorum, quòd aureo grana duo ferri aut aeris mixta, ut paulo plus quadragesima parte sint, adeò colorem & duriciem mutant illius, ut aliud propè esse dixeris. Nam purum aurum splendet non parum, & fului coloris est molle ac maximè tractabile: at mixta ferri parte uix quadragesima contumax subnigrum & splendore obtuso redditur. Itaque si aquea sunt omnia metalla, & tenuia uel exusta esse oportet, uel terrae mixta, cum non transluceant. Densitas obstare nequit, cum adamas & crystallus densa sint & perspicua. Si igitur nigrae amurcae opacaeque penitus pauculam partem multae aquae miscueris, rubra aqua euadet, manebitque perspicua, non tamen adeò ut ante erat. Igitur cum argentum nigrum per se sit, quod tractantibus ex macula appa ret, nam candidum uidetur ob soliditatem, ut etiam specula quorum materia nigra est, si aqueo humori misceatur non secus ac olei amurca aquae rubrum euadet, ac perspicuum, tum splendens ob argenti nitorem, uocamusque hoc mixtum carbunculum à similitudine, utque amuream plurimam quae aquae Metallica quae perspicua & cur.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
