# De subtilitate 30-2

Girolamo Cardano, De subtilitate, CITATI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/30-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/30-2

Nam sic extincto eo igne, uel etiam nondum extincto, maiori subtracta materia, periculoso sed uti li tamen inuento seruamus reliquum. Hoc autem auxilij genere seruati sunt luci nostri in Nouariensi agro, non multum absimili, quo loci domi nus saepe seipsum à periculo liberauit. Sunt igitur bitumine loca abundantia uel sulphure quae sponte ardent, Loca quae ardent. & aqua minime extinguuntur, Aetnae in Sicilia montis famosissimum est incendium. Crateres duo inferior in putei formam angustum, angusto labro lapideo circumcingente, Superior uero ab imo ut referunt fundae iactu distat quatuor habens in ambitu stadia, ad centum M. passuum cineres circumquaque effundit, summa caligine cuncta biduo offuscans, quod etiam Plinius affirmat, Sed nostris temporibus remissum uidetur. Puteolis uerò parum antequam haec scriberemus xx. M. passuum ut audio à Neapoli distant, maxima ex incendio iactura contigit. Fiunt igitur hi ignes ubi sulphur aut bitumen gignitur, plerunque autem iuxta mare, quòd bitumen & sulphur à marinis sordibus ac calore fomentum accipiant. Quomodo autem accendatur parata materia inferius dicemus, ignis Ignis innoxius plantis. autem qui interdiu latet, & solum noctu uidetur, quemadmodum in Apennini Mugellano uidimus, innoxius est arboribus atque etiam herbis. Duplex hic, alius ignis uerè, sed à uaporibus qui successu temporis cum materiam subesse significet iacturam affert. Alius est omnino innoxius, qui non uerè ignis: sed uelut materia putrida lignorum ignem noctu solo splendore sed absque calore refert. Eiusdem ferme generis ignis ueri est Helenae sydus quod submerelenae sydus circa malum nauis, quod cadens etiam aenea uasa colliquat, sionem nauium certus submersionis nuncius. Nam solum in grauibus accidit tempestatinunciat. bus, nec nisi crassissimo spiritu & magna uentorum ui uapor ille cogi potest in naui, & ardere simul, unde etiam imminentem nunciat perniciem. Velut è diuerso Castoris olim ac Pollucis, nunc Petri & Nicolai diuorum numina seu potius lumina gemina plerunque in rudentibus ex unoque in alterum uelut aues cum quodam sono salientia, finem tempestatis, nec non securitatem ostendunt. Sunt enim uapores rudentibus haerentes, qui successu temporis, igne ex altero in alterum transeunte, speciem cerei accensi praebent. Indicant autem salutem quòd parui sint, quòd minime lenti, in unum enim coissent, quodque breui absumantur singuli, quanquam falsa imagine saliendi, qui plures sunt plerunque duos referant, cum successu multi continuo speciem unius diuturnioris efficiant. Follium motus Diximus hucusque de igne, folliumque interim utilitatem adiunximus: quomodo. par uerò uidetur ut etiam motus rationem adijciamus, Siquidem ut diximus nihil egregium fit ab igne qui follibus non iuuetur. Duplices illos esse oportet, seu duo sint, seu quatuor, seu plures, ut opera nunquam intermittatur. Horum motus alternis uicibus uariatur, ac mixtus planè est ex uiolento quo aperiuntur & aerem trahunt, & naturali quo sponte decidentes conceptum iam aerem exprimunt. Manifestum est autem, quòd quo celerius expresserint eo acrius ignem impellere.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
