# De subtilitate 30

Girolamo Cardano, De subtilitate, DANI MEDICI MEDIOLANENSIS DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/30

Hoc tertio similiter utriusque motus exemplar, ac quietis etiam grauis praeter naturam: Superest modo ut motum à sola raritate seu à uacuo quarto exemplo doceamus, uerum id inferius exponere oportet, ratione quadam singulari cum motus elementorum docebimus. Nunc uerò motum qui ob solam fit densitatem Hocologij aggrediemur, cuius exemplum in tormentis bellicis patuit: in νας a quibus impulsus motus solum apparet. Eiusdem plane generis est motus qui fit in molis horologiorum: sicut balistarum ex raritate, tum scorpionum ac eiuscemodi generis tormentorum, nam cum nimium tenditur neruus ut se contrahat impulsu mouetur acriore, ac impositum lapidem aut sagittam impellit, itaque ad motum raritatis haec ratio reducitur. Contraria igitur ut dixi ratione mola torquetur in horologio, nam chalybs mollis redditus in tenuem bracteam praelongam & strictam, ut in figura uides, redigatur, inde per uim in orbem arctissimè colligitur, capsulaeque includitur. Funis autem tenuis sed ualidior circumuoluitur capsulae, cuius extremum axi rotae latiori nectitur. Ita fit ut dum chalybs densitate nimia pressus tenditur, capsulam circumuoluit, quae trahit funem, inde axis sensim circumuolutus rotam à qua denticulis implicatis aliae circumaguntur secum agit. Sextum exemsplum est, quo nam pacto quies ex impulsu possit contingere. Hujus generis plura sunt exempla, urceus fistulam habens splenam aere, ipse autem aqua, cum fistula uertitur inferius, aqua ipsa pendere uidetur. Simili ratione lapides super aquam iacti resiliunt, & situla aqua plena circumuelociter acta non effundit aquam, quia cum tempus desit aeris diuisioni ne nimium comprimatur aqua subsistit, eadem ratione plumbea lamina lata aquae supernatat, nam descendendo partes quae in medio sunt, non habentes quo diffugiant nimium comprimerentur, uel si ante dilabantur uacuum relinqui in medio necesse est, non potest igitur ullo pacto descendere nisi ad unam partem prius indinetur. Haec satis sint de his motibus duobus prioribus tum quiete quae ab eis fit exempla, cum hic non sit praesentis instituti de machinis loqui, sed in secundo de rerum uarietate libro, decimoque commentario super Vitruuium. His ad unguem tot exempla explicasse sufficiat, quot etiam modos: sex enim modis sena sufficiunt exempla. Ergo grauia deorsum moueri, leuia sursum palàm est. Sed superaddunt quidam ne hoc contenti leuia grauibus uelle superesse, De principijs rerum.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
