# De subtilitate 302.4-5

Girolamo Cardano, De subtilitate, 302.4 to 302.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/302.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/302.4

Constat igitur etiam sciri posse, quanta sit maxima iridis à nobis distantia, illius supposita magnitudine, tum uero ex distantia ipsa magnitudinem, prout definitum est: comparata FG linea ad CG iam cognitam, iam uero ex reflexione constat, quòd si speculum ponatur sub aqua, imago Solis ab aqua reflectetur quae Solem referet, alia uero quae ex aquae superficie coangustatur ob medij densitatem, à speculo reflectetur, & syderis exigui imaginem refert, putantque homines sydus aliquod esse Soli propinquum, quòd eo artificio detegatur, cum satis constet imaginem esse Solis, sed ab aqua in speculum refractam, quam plerunque in deliquijs Solis homines dum deliquium spectare student in speculo uidere solent. Sed cur dum Sol deliquium patitur, illius imago per angulare foramen delata, nauis formam refert? Mira nunc à me ratio radiorum est explicanda, sed sensim ob difficultatem, nam cur primò radij per incisuram angularem tran seuntes in subiectum planum rotundam figuram non rectam ostendant, & eo rotundiorem quo magis procul est planum ab incisura, demonstrandum est. Causa huius est duplex, quae superius est enarrata. Nam lineae quae prius coibant, quanto longius procedunt, eo aequidistantium magis naturae appropinquant, quo fit ut ab angulorum natura abscedentes, rotundae magis accedant.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
