Latin
303.5 to 303.6
Girolamo Cardano, De subtilitate 303.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Atque eadem ratione in aere fieri permutationem necesse est magnam, ob quam quibus caput est imbecille dolet. Verum dices, nonne dum Sol oritur parum etiam luminis ad nos peruenit, &dum occidit, &tamen illud candidum est, sicut &quod paruo foramine per fenestram in obscu rum cubiculum ingreditur? Sed causa huius est, quòd dum Sol oritur aut occidit parum temporis absumit, manet autem diu in deliquio, quòd si quis primos radios, qui non ex centro ueniunt, tum maximè procul inipiciat, croceos absque dubio illos esse uidebit. Ex his igitur duo perspi. Solem totum e cua sunt: Solem undequaque non ex solo centro radios emittere: &tamen undequaque radios emittere. radios qui ex centro emittuntur esse ualidiores, quod &si non fatearis modo primum concedas, nihil ad res demonstrandas detrimenti afferet. Verum ut dixi ex toto Sole tanquam ex igne undequaque radios prodire claret, quoniam deliquij tempore, pars quae centro opposita est occupatur à Luna, &tum aer &parietes illuminantur. Quomodo Est etiam ratio speculi concaui hoc ostendens, quoniam non aliter in culum concauum unum punctum coire possent omnes radij, nisi à toto Sole procederent.