# De subtilitate 303

Girolamo Cardano, De subtilitate, LIBER XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/303
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/303

productum PN in NQ, aequale est, producto MN in NO, igitur ex PN in NQ, fit quantum ex DF in FH, igitur cum PQ, sit aequalis DH, erit NP aequalis FH, & EN aequa lis EF, EM autem est aequalis ED, & FG aequalis L, & L aequalis AN, igitur FG aequalis AN, igitur trigonus EAN constat ex tribus lineis aequalibus DE, EF, FG, igitur proportionatis ABC: fiant igitur super A, anguli aequales A & B, per uigesimam quintam, eritque trigonus ille similis EAN: igitur ex quarta sexti elementorum proportio A ad latera reliqua ut EA ad EN, & AN, sed eadem erat ut A ad B, & C, igitur ex undecima quinti elementorum & nona, eiusdem latera illa aequalia erunt B & C, quod est propositum. Demonstrata hac quadragesima secunda, demonstrabimus quadragesimamtertiam, quae erit decima quarti elementorum. Sit AB quam diuido, ut docet undecima secundi elementorum, in C, & per praecedentem facio trigonum super AB, cuius unum latus sit aequale AB, & sit AD aliud aequale AC, & sit BD: quia itaque AC est proportionalis ex decimaseptima sexti elementorum, inter AB & BC, erit & BD aequalis ac proportionalis inter AB & BC: D ducta igitur linea DC, erit trigonus BAD & BDC angulo communi B, & lateribus continentibus proportionalium laterum: ex sexta sexti elementorum, quare BD aequalis CD, quare DC aequalis CA, & ex secunda harum anguli CDA & A aequales, at ex trigesimaprima DCB est aequalis utrique, igitur duplus ad A. Sed persecundam harum DCB est aequalis B, & per eandem B est aequalis ADB, igitur tam ADE quàm B duplus ad A, quod est propositum. Ex his patet demonstratas esse omnes propositiones quarti, nisi quòd non licebit circulum circumducere aut inscribere, sed solum inuenire centrum, totaque doctrina Euclidis usque ad finem sexti libri seu noni iam peracta est. Vt uerò ad finem reliquorum librorum perueniamus, demonstrabimus quadragesimamquartam, quae est ex quocunque puncto in linea proposito, perpendicularem erigere, quae ad contactum periferiae cir culi cuius linea proposita est diameter perueniat. Nam per trigesimam quintam inueniemus proportionalem, & per sextam educemus illam per pendicularem ad lineam propositam ex puncto dato, pertingetque ad peri feriae locum circuli, cuius proposita linea est diameter ex demonstratione decimaetertiae sexti elementorum, qua Euclides utitur.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
