# De subtilitate 309.1-4

Girolamo Cardano, De subtilitate, 309.1 to 309.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/309.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/309.1

At uerò ut iam speculis relictis & crystallo, synceri uisus aliquas falsas imagines referam, scilicet quomodo res una duae uideri possint, tempus esse uidetur. Contingit autem hoc, quia uisus sic rectè uidet, ut radij in pupillam cadant orthogonij seu dicas perpendiculares, & quasi rectà in coniunctionem neruorum ferantur, cum igitur obliquantur oculi, ut nerui sursum ac deorsum deprimantur, una res duae uidebuntur. Et generaliter quaecunque loco, forma, magnitudine, aut colore distincta uidebuntur, duo apparebunt: & si sint unum. Hoc autem contingit, seu loco alter oculorum dimoueatur, seu diuersis medijs uideamus, uelut si oculorum alteri conspicilium obijciatur, reliquo per purum uidente aerem, uel si res in aqua partim sit, partim in aere: nam fracta uel duae iudicantur, uel si inter oculos medium sit obiectum, quòd rem unam uideri prohibeat, quae si uel non rectè ad oculorum posita sit situm quasi illis aequidistans, aut colores uarios ostendat, tunc duae res una firmius existimabuntur. Quaedam enim res prope oculum nihil Diuersitas inimpediunt, quoniam minores sunt distantia oculorum, procul & prope pedientium uirem uisam eam tegunt. Rursus aliae oculis proximae impediunt, pro sum. cul autem parum, quia angulus qui ex eis fit ob distantiam iuxta oculum coangustatur, uerum & eadem ratione quae in plano pinguntur, solida apparent. Rato solida Hoc autem maximè duabus ex causis, altera est umbra à qua oculus in plano pingen iudicium illud refert: si umbra igitur umbrosum, & solidum corpus? di. adeo enim sensus assueuere iudicio ex diuturno usu contracto, ut referant in insulis nuper repertis nec habitatis unquàm aliàs, aues non refugientes, capi manibus: altera est ut consideres quae pars corporis uideatur, uelut in cubo suprema anterior dextra aut sinistra: latent reliquae superficies, inde umbram ad lumen quod ante te finges ad altitudinem dimidij recti collocabis, corpus autem pro lineis quae ab oculo ad cubum super planum extenduntur. Potes & ab angulo intuitum constituere, & lumen à latere.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
