# De subtilitate 309.5-6

Girolamo Cardano, De subtilitate, 309.5 to 309.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/309.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/309.5

Rursus alia ratio est tabulae quae in pariete pendet, alia eius quae sub oculis ac manibus finitori aequidistans iacet: uerum in omnibus hoc commune est, ut rem ipsam constituas eodem loco, & angulos ac puncta eadem in plano, & ad oculos, & ad lumen exprimas, ut terminos rei uisae. Cum enim anguli fuerint aequales, & coloribus ac umbris adiuuantur, ut eadem corpora referant necesse est. Idem enim idem refert, & simile siRatio mensura mile. Memento tamen ut locum uisus aequalis obserues, is est humanae rum in pictura. figurae caput, cum homo in tabella pictus fuerit, quaecunque enim infra illud uidebuntur humilia, quaecunque supra sublimia, non secus quàm si uerè tali in situ forent oculus iudicabit. Igitur ut solida referas, sunt haec quatuor absoluenda: forma rei ex radijs oculorum sumpta, umbra ex radijs lucis, colos qui non alius esse debet quàm eius corporis sub ea luce & sub eo situ collocata: ac demum situs in tabella, ad hominis depicti rationem cuius uertex in directo fit tuorum oculorum, statuendus est.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
