# De subtilitate 31.5-6

Girolamo Cardano, De subtilitate, 31.5 to 31.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/31.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/31.5

Sed aqua quae effluit ex C, non praebet considerandi causam, cum tamen sit humilior ipsa aqua quae in uase continetur, quia attractio illa non fit nisi continuitatis ratione: continuitas pendet ex ratione raritatis quae nulla esse potest aqua iam egrediente os canalis c. Denique tota haec contemplatio absoluitur hoc argumento, quòd aqua quae debet trahere aliam aquam secum, oportet ut uase contineatur, quoniam sine illo conuelli nequit, sed ab aere iuuatur adueniente, & ut corpus continuum ad aequilibrium perueniat. Cum igitur humilius est osculum C, ad illud perueniet, cum autem sublimius non descendet: quia quae è directo est loci inferioris, ut in A ascendere cogetur ad C, quod est in directo D. Si autem aqua descendat primo, deinde ascendat, ut in figura sequente ex A in E, inde in E, & postmodum in C, & in D, tunc peruenire poterit, si D minus distet à Ratio ducend linea BC, quàm A locus, ex quo descendit. Sed oportet in singulis spaaquae. cijs certam esse differentiam altitudinis A & D.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
