# De subtilitate 317

Girolamo Cardano, De subtilitate, 317. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/317

ra ad perpendiculum, firmissimum atque aeternum opus reddit: quae si pau- Muri erecti ad perpendiculum lulum ab ea desciuerit, mirum quàm breui illos euertat. eterni. Quae uerò solum iuuantur, & si non illustrentur, artes sunt, Militaris, Artes quae sub tilitate iuuanMagia, Chymistica, Machinatoria, quae sub Architectura continetur. tur. Pictura non solum iuuatur sed etiam illustratur. Est enim pictura mechanicarum omnium subtilissima, eadem uerò & nobilissima. Nam quic Pictura omnium quid plastices aut scuptura conatur, mirabilius pictura fingit, addit umMechanicarum bras & colores, & opticen sibi iungit, nouis etiam additis quibusdam insubtilißima. uentionibus, nam pictorem omnia necesse est scire, quoniam omnia imitatur. Est philosophus pictor, architectus, & dissectionis artifex. Argumento est praeclara illa totius humani corporis imitatio, quam iam pluribus ante annis inchoatam à Leonardo Vincio Florentino, & penè absolutam. sed deerat operi tantus artifex ac rerum naturae indagator, quan tus est Vessalius. Vessalim. Sed quoniam colores arti necessarios diximus, par esse puto ut illorum historiam subtexam, quae si à rebus ipsis sumatur ac exemplo, minimè confusionem illam antiquorum pariet: operę precium igitur facturus uideor, si non omnes attamen nobiliores eorum differentias attigero. haud nescius uitio scriptorum & similitudine uocum eos, qui de his scripserunt, omnia confudisse. Itaque me ab illorum placitis deuiare necesse est utili sed tamen inusitato exemplo: Nec doceo quomodo colorum nomina ab antiquis scripta intelligas, immensi enim operis res hęc est, sed quo modo illos rectè clareque appellare possis ac docere. A manifestissimis igi tur, ut doctrinarum mos est, initium sumam. Niueus color, niui recenNiueus color. ti cumulatae similis. differt à candido, qualis in calce splendore, ideò cal-Candidus. cem recentem candidam non niueam uocabimus. His proximus lacteus Lacteus. Niger. minori candore, & splendore nullo. Niger, qualis in extinctis carbonibus. albo è directo opponitur. Albo, niueum, candidum, & lacteum com Albus. Rubeus. prehendimus. Rubeus, qualis sanguini fluenti. Viridis, qualis in pratis Viridis. antequam floreant, Smaragdus inter gemmas hunc pulcherrimè exprimit si nobilis sit. Velut coeruleum à coelo non à cera, quem & coelestem Coeruleus. Ceruleus. uocabimus, Sapphirus elegantior. At Ceruleum qualis propolidi noAqueus. uaeque cerę, obscuriorem paulo colore maris tranquilli. Aqueus, aquae siPurpureus. millimus clarusque. Purpureum à purpura nostra, qui paulo clarior est rubeo. Flammeus. Luteus. Croceus. Aureus. Palcaris. Flumbeus. Liuidus. Cinereus. Argenteus. Ferruginem Flauus. Roseus. Puniceus. Citreus. Pullus. Luridus. Vinosus. Subrubens. Prannius.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
