Latin
CITATI
Girolamo Cardano, De subtilitate 32
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si elementum aliud est ignis, siquidem aequaliter calidus est ac hic aut magis, igitur &ille pabulo indigebit, quoniam pasci necesse erit: unde igitur tantae moli pabulum? Si uero minus calidus est, cessat ratio ob quam statuebatur elementum. Siquidem ob hoc elementum ignis positum fuit, quòd esset substantia calidissima quaedam ac siccissima, utramque habens harum qualitatum, uel alteram saltem perfectam: at non habebit, cum iam constet hunc ignem illo esse longe calidiorem, sicciorem, ardentiorem ac Ignis igne calidior est. magis penetrabilem. Sed &alterius dubitationis clara solutio emergit, an scilicet ignis igne calidior sit? Constat autem quòd non ob solam materiam ignis calidior euadit, ut qui in ferro est, eo qui in palea, &qui in quercus lignis, eo qui in salignis, sed uelut in glacie quaedam uix coacta est, alia dura, alia praedura, ita ignis quidam uix est ignis, ut cum candere ferrum incipit: alius Ignis sex mocandidior, alius splendidissimus. Cum enim accidens sit, augeri ac minui dis ualidior potest. Itaque ignis igne ualidior euadit sex modis. Natura, ut diximus, cuadit. ardentior enim celerius exurit ac magis. Materia, ut qui in ferro sedem Modus eoque habet, eo qui in stipulis. Motu, nam magis fit penetrabilis. Magnitudidi cum modico ne, seu propria seu diuturnitate temporis, hoc enim nemini obscurum esse igne. potest. Denique respirationis impedimento: non ignorant hoc nautae, qui exiguo foculo ollam superponentes ollae omnes feruere cogunt, unde paupertati consultum. Sed oportet ut dixi ne proprio fumo extinguatur igniculus, paululum illum respirare. Ob id qui impensae consulunt, Cur calx aquo furnos exiguos ollae in modum ex aere conficiunt, clatratos in imo striaccendatur. cte ex ferro ut cinis excidere possit. Vitimus modus est, cum cogitur ignis, atque ob id calx aqua accenditur: nam calor in fornace acquisitus ac latitans, cum ut dixi ex genere ignis sit, exiguae aquae frigore intus concluditur, tum motu tum coitione ipsa in ignem euadit. Quomodo uero calor in his quae ardent relinquatur, &motu ac coitione ignis accendatur, inferius ostendemus. Verum motus non solum penetrare magis cogit, sed &calorem ipsum accendit, atque ut dixi ignem igne calidiorem reddit. Fulmen cur tan tam habeat Nihil mirum igitur est fulmini tantam inesse uim, ac ignem illum quasi nim. ab aliorum ignium natura alienum miracula quaedam efficere. Nanque ob motum celerem non solum magis penetrat, sed ignis ille multo calidior reliquo omni igne existit. Itaque omnia animalia praeter hominem solo contactu occidit, hominem uero uix unquam euadere licet. Euasit tamen lohannes Maria Cardanus, &superuixit raro miraculo.