# De subtilitate 322

Girolamo Cardano, De subtilitate, 322. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/322
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/322

Sed cur non addita aqua aut alio quopiam humido, facilius metalla li quatur? imò difficilius? an quia aqua frigida est, & tenuis? nec potest ob tenuitatem liquare, nec ob frigiditatem prius uerè calefieri antequam confumatur. Sic etiam crusta, quae metallo supernatat, illud ne liquetur impe dit, nam adeò coacta refrigerat partes omnes, & sic ne liquentur impedit aut tenuiorem totam metalli partem crusta absumit, qua sublata metallum non dissoluitur. Similiter cum metalla fundo haerent non liquantur, nec uehementibus ignibus, quoniam calor superiora petit, paruus uero qui in fundo manet breui post tempore consumit humidum: prohibetque liquefactionem, his duabus causis non potest metallum in uasis fundo liquari. Sed inuenta huius artis minima pars sunt eorum quae inueniri possent: uelut electri compositio, uitri absque igne mollities, purpura uera, nam quae nunc in usu est talis est nomine solo, atque haec olim inuenta iam periere desueueruntque sciri, lapidum pulcherrimorum durissimorumque, tenuissimarum item aquarum compositio, illis quidem uasa conficere licet, his aurum & argentum è fecibus eruere. Plura longe sunt quàm scribere liceat, sed haec pro exemplis apposui. Verum plerunque latet usus rei cum ipsa re, nam nec bellicorum tormentorum, nec typorum quibus libri imprimuntur utilitas aut necessitas ante artis inuentionem innotuit. Est & chymicae artis opus mollire cornua, quod longa coctione fit: addito praesertim cineris modico in aquam, contingit hoc non ante octa uam horam, fiunt ex his capuli ac manubria gladiorum, atramentariae pyxides, thecę, uasaque alia, tum uirgae, pectines, latrunculi. Referunt simili ratione & ossa ipsa moliri succis apij, millefolij, raphani, prassij cum aceto, si in his ossa immersa fimo obruantur equino. Sed haec mittamus, ad diuersarum artium subtilitatis argumenta tran seundum est: Quinque ex architectura mihi desumere uolo: Primum quidem urbium munitionem. Constat hęc triplici arte, prohibendo, repulsa securitate defendentium, nec est praeter id inuenire quicquam. Prohibemus tribus scilicet, aqua, fossa, muro. Fossa difficilem facit accessum, ad propugnandum non parum ob descensum, sed ob ascensum longe magis, ob id praeceps esse debet utraque ripa, sed maximè quae iuxta urbem est aut oppidum. latitudo passuum XL. profunda multiplex, nam si triplicem De Artibus artificiosisque reb.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
