# De subtilitate 323

Girolamo Cardano, De subtilitate, 323. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/323

cem feceris, non solum inexpugnabilis, sed desperationem affert his qui oppugnare nituntur. Haec habeat septem passus scaturientis aquae, quoniam quae nascitur intercipi nec tolli ulla arte potest. Dum uerò assistit, in gredientes mergit, quos non mergit, lubrico pede facto & graues aqua prohibet ab ascensu. prohibet & cuniculos ut uix effodi possint. at his muri subruuntur. Accedit quòd iniecta dissipat ac dissoluit: prohibetque ne ignis iniectus grassetur in murorum pernitiem. Muri crassitudine xxx passuum, cemento tenui, lapide lateritio, exterius uiuo, duro, ac in rotundam figuram paululum prominente. Altitudo illius passus centum, nam decem sub fossa, Ex ad summum fossę, xxx autem supra, aggere interius crassissimo fulciatur. Haec in oppidis, minora urbibus sufficiunt, in quibus praesidium est in milite. Si tamen adsint, reddetur urbs ipsa omnino inexpugnabilis. Repulsa constat aggeribus ac turribus in singulos CC. pedes, muro in medio recto, sed superius in urbem inclinato. nam sic nec prohibet ictus turrium, & hostis ignei globi inanes redduntur: summa muri pars rotunda, ne disiecta machinis frusta occidant defensores, in in teriore parte canalis, per quem tuto ire possint custodes. Terra quoque in imo cauata, ut sonent ictus cuniculos suffodientium, & milites securi circumambulabunt. In singulos centum passus stercoraria cloaca puteusque, nam aquae necessitas abscedere cogit milites, & utilitas aduersus ignes, & ut seruefacta in caput hostium proijciatur, mille quoque alia commoda praebet. Stercus aerem corrumpit. Viae uerò plures è muris occultę ad intima ciuitatis multa arcent inconuenientia, commo dumque militibus defendentibus ingens afferunt, nec causam recessus illis relinquunt. aliae uerò quatuor aut quinque occultae omnibus praeterquam ipsi Principi ad V. M. uel etiam longius in lucos densos, & quos succidere iam longa con suetudo prohibeat, finiantur. Pulchrè enim hoc facit ad emittendos nuncios, ad annonam importandam, ac praesidia inducenda. Ipsi domorum urbis muri alio ut dixi muro circumdentur ac muniantur, nullaque domus promineat. Nuper Bura capta, cum ictu tormenti domus tugurium concidisset, prominebat enim, ciuitatisque Principes, qui in ea ad consulendum coierant, extincti essent. Et dum Galli urbem nostram obsiderent, M. An tonius Columna Camillusque Triuultius simili casu periere, ob idque concisae illorum uires primo, inde etiam fractae, demum ex Insubria funditus potentia auulsa est. Ipsarum autem uiarum, quae secreto extra urbem feruntur usus ad emittendos exploratores quasi necessarius est. Nec protinus ad hoc auxilium confugiendum, neque tantisper expectandum donec res perierit, sed saeuiente obsidione iam & inopinato. Quomodo cum Est & aliud communicandorum consiliorum obsessis urbibus remeurbe obfessa p dium, quod tutum est & semper paratum, nec minus licet intelligere quę faces procul uelint colloqui liceat 88 ij uelint, qui auxilio ueniunt aut uenturi sunt, quàm urbis statum patefacere, parumque sils v differt ab epistola.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
