# De subtilitate 324

Girolamo Cardano, De subtilitate, 324. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/324

Igitur si ci uitas ipsa cupit exploratori asse LIsa quae uelit significare, aut exercitus Duci in auxilium uenienti, super quinque turres pro cul inuicem positas, ita ut lon cil ge distinctae uideantur, singu lae faces ardentes collocentur, Nocte post diem Martis hora sexta nos hostem aggredic singulique qui eas tenent, uermur: uos exite cum omni milite, fortiterque pugnate: tota ba quae significaturi sunt scri enim nostra falus ex hoc pendet. pta ante se habeant, & ut lite ra succedit quae ad facem pertineat suam aut duae tresue, eam eassie facem eleuando, aut deprimendo, aut in dextram uel sinistram flectendo signifi cet. Pari ratione ex altissima turri consilia Ducis in auxilium uenientis exercitu hostium inter medio quisque literas coniungendo intelliget, pror sus hostibus nec aduertentibus nedum inscijs: quòd faces auxiliariorum humiles erunt. Sed ad urbis munitionem redeo: quae si muris altis constabit, praeter sumptus maximos in extruendo id habet incommodi, quòd ubi uitormentorum muri deciderint, commodissimum ac tutissimum pontem hostibus praebebunt. Humiliores uerò ut securiores aduersus extructos ab oppugnatoribus aggeres neque domus neque milites tutos praestant. Sed iam ad aliud subtilius exemplum nec minus utile transeamus. Eius auctor fuit C. Caesar, ut in quarto de bello Gallico refert. Pontem super Rhenum in decem diebus hac ratione perfecit, quem ut à paucis bene intellectum docere instituimus. Tigna bina C litera significata sesquipedali crassitudine, longitudine tanta ut in imo fluminis fixa aquae super ficiem attingant, duorum pedum interuallo utrinque iunge. Inde praeacuta ab imo machinationibus immissa fistucisque firmata, ad fluminis naturam prona ex uno latere figes, sic ut tignorum alterum ripae proximius sit. Totidem aequaliaque similiterque iuncta aequidistantia quadraginta pedum interuallo in inferiore fluminis parte aduersus illius impetum prona defigito, uocenturque F. Supremas iuncturas C & F, trabe latitudinis pe dum duorum, scilicet pro iuncturae magnitudine iunges, binis fibulis ex utroque latere, ex interiore parte tigni in exteriorem, ut singulae fibulae sin gula tigna amplectantur reuinctis. Aequalia his atque è directo posita ex altera parte fluminis sic ut trabs E trabi alteri aequidistet construes, similiterque Schema medietatis Pontis ab uno latere. A, Sublicae superiores aduersus flumen. D, Trabs latitudinis duorum pedum. BB, Sublicae inferiores annexae ponti. E, E, E, E, Fibulae connectentes D trabem cum tignis C, Tigna bina superiora. superioribus & inferioribus. F, Tigna bina inferiora.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
