# De subtilitate 326

Girolamo Cardano, De subtilitate, 326. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/326
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/326

Oportet autem sensim alternatimque circumagere, cum ut dixi discrimen, quo separari se possunt, uix 17 unius partis superat. Sunt & duo alij modi sed minus elegantes, quibus fabricari hac ratione theatra possunt: uerum in altero theatra oui formam referunt, ut non sint rotunda, in reliquo quamuis in medio diuisum sit amphitheatrum, non tamen recte nec secundum dimetientem. Quartum subtilitatis exemplum est in trochleis: constat hac ratione: Pondus A annectitur trochleae inferiori, in qua duo orbiculi B & C, qui cir cumuertuntur. In superiore trochlea duo alij D & E, funis circumagitur circa D, & descendit per F ad C, & ascendit per O, & cir cumuertitur ad E, descendens per H, circumuertitur ipsi B, & ascendens trochleae nectitur in K. Igitur ex L pondus trahitur, & quia sustinetur AB, FGHK, non erit nisi quarta pars ponderis A, quae à singulis funibus sustinetur: quare à quarta parte roboris sursum trahi poterit. Etsi in singulis trochleis tres essent orbicu li à sexta roboris parte, atque ita puer poterit immensum pondus sursum trahere: nisi quantum funium grauitas, orbiculorum asperitas, & motus difficultas obstant. Sed quia temporum proportio est, ut potentiarum per binos orbiculos, quadruplo per ter nos, sexcuplo lentius trahet, quàm si eodem robore, imò etiam paulo maiore supra existens unica traheret fune, longe autem lentius sexcuplo uel quadruplo, quanto funis longitudo magis addit ad pondus. Quo fit ut puer ille uix in unius horae spacio idem pondus his trochleis trahet, quod sexcuplo robustior uir, unica, superius existens, leuare potest illico fune. Itaque artis & in genij est ut quisque pondus quodlibet leuare possit. At uerò ut fu nis à pluribus trahi possit, sub orbiculo trahitur terrae aequidistans. Quòd si facilius trahere libet ergata utimur, quod instrumentum in usu est omnibus. Hoc enim axibus circumactis circumuoluta funis trahit pondera quaeque. Atque in hoc etiam quan tumlibet laborem leuare licet axium longitudine: nam eo facilius trahunt, quo fuerint longiores. Simili Ratio trahendi Simili ratione constant cochleae, quas uites uocamus: cochlea impellendiue maxiAB, intus uerò masculus seu uitis CD, quae circumagitur ut solet, ma quaeque paruis uimanubrium quod masculo iungitur EF. uertitur axe GH, facile ob ribus. dictam rationem. In imo KL, masculo iunctum ad perpendiculum huic adijciatur pondus librarum utpote C, M. uersa igitur GH, trahetur KL sursum, pondusque M ascendet contrario modo uersa GH, & ratione eadem KL impelletur inflectetque ferrum oppositum cras situdinis incredibilis.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
