# De subtilitate 327

Girolamo Cardano, De subtilitate, 327. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/327

Demonstremus igitur, quòd pondus M, moAlega ueri possit & qua ratione, nam cum sit centum M. ponderis in L, cum singulae spirae sustineant, si decem fuerint erunt in singulis X. millia At uerò in unaquaque spira tantum retinent ponderis hae x. mille librae, quanta est proportio rotunditatis ad funem cui M suspendi tur. Quanto igitur in CD, plures fuerint spirae ac humiliores, id est, circulo proximiores, tum maiores, eo M pondus leuius reddetur, motusque facilior, ac quanto facilior eo tardior. Igitur in spatio duo rum cubitorum cochlea fieri potest tam latis ac humilibus spiris quòd M, pondus à decenni puero facile sursum trahetur. Verum ut dixi quo facilius eo lentius mouebitur. Cum igitur tractum fuerit iuxta LK, longitudinem oportebit M, suspendi his quae machinam sustinent, in N & O. Et tunc iterum emissa contrario motu KL adijcimus pondus. Rursumque trahemus, eleuabimusque spacio KL, donec nectendo saepius è mari uel è flumine nauim pondusue aliud immensum extrahemus. Hoc igitur illud existimandum est, fuisse instrumentum Archimedis leuitate Graecorum & uetustate amplificatum, quo antiquos in sui traxit admirationem. Nam sic puer facise trahet onustam nauim, quam nec iuga uiginti boum loco mouere pote Oleum illitum runt. Constat chalybe durissimo ne flectatur, leuissimo ne impediatur, solidum ferro uel cha& oleo illinitur. Nam oleum admotum, iuuat ob lenitatem, cumque putrelybi duplicem dini obnoxium minimè sit, rubiginem non admittit, & quanto instrupraestat utilita mentum minus erit, tametsi difficilius trahet, eo tamen maiorem pariet tem. admirationem. Itaque relicta machina hac, ad plostra & currus transeundum est. Quae. Curruum ratio. cunque igitur rotis maioribus innituntur, in molli solo facillimè ac celerrimè mouentur, quòd hęrens lutum rotarum minimam occupet partem: atque ideò parum impediat. Semper etiam maior rota celerius spacium superat ubi ferendo sufficiat oneri. Quanto etiam pauciores, eo perficitur celerius iter. Nam plures si paruae sunt, minore ambitu minus conficiunt spacij, si magnae addunt ui grauitatem, nec tamen plus amplectuntur spacij, ob id igitur segnius mouentur. Quam ob rem Imperatores Romani essedo id est, curru duarum magnarum rotarum uehebantur. Nam ubi pondus haud admodum graue est, aut pluribus equis trahitur, celerrimè perficitur iter. Essedis hac de causa bellica immodici ponderis tormenta deferuntur. Rursus facilitatis ratio huic est ad unguem exquisitè contraria. In solido enim solo plures paucis & paruae magnis ad facilitatem praestant. Nam pondus quasi per rotas distribuitur unde fit additio proportionum illarum non multiplicatio. Exemplum, sex duplae inuicem ductae, sexagin ta quatuor ad unum reddunt rationem.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
