# De subtilitate 328

Girolamo Cardano, De subtilitate, 328. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/328
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/328

Eaedem iunctae faciunt duodecu plam. Tantum interest inter additionem & multiplicationem. Quòd igi tur una rota pondus refert librarum Lxiiij. sex in rotis, xij. tantum aequi ualet, ita & à paruitate auxilium sumitur, nam eo facilius quo tardius: at dictum est tardius pondera uehi ac ferri in paruis rotis quàm magnis: eo igitur facilius. Additur & tertia ratio facilitatis, cum axis non premitur: facilius enim liber axis circumagitur. Ob id igitur in paruis atque humilibus plostris, quae axibus plurium rotarum non insident, maxima pondera in firmo solo committuntur. At in hudo coenosoque magnę ac paucae non solum rotae celerius multoque sed etiam facilius pondera ue hunt. Cunque fixi radij è directo axis celerius & facilius circumuertant rotam, ita paulo exterius prominentes melius pondus sustinent, & recuperationi sunt habiliores. Ergatarum ra Diximus de axibus ergatarum quòd longiores esse debeant: nam iux tio. ta longitudinis rationem singula capita minuunt pondus. Duplicati igitur ad dimidium etiam deducunt. Ita quatuor ad quartam partem. adeò ut si unico axe cubitali quatuor homines centum libras uehant, aut trahant, quatuor axibus senum cubitorum, hijdem libras bismille & qua dringentas uehent. Deducta tamen additione ponderis axium quod minimum est. Haec autem ratio superius dum de statera loqueremur demonstrata est. Ita fit ut in maximis rotis hominibus per gradus salientibus Rota cur & quomodo pon maxima pondera circa axem fune circumacta trahantur. Vt enim dimetiendera maxim. tis rotae ad axis dimetientem, ita ponderis fune eleuati ad pondus ac roeleuet. bur hominum, qui intro rotam circumagunt. Similis in ictibus consideratio: nam securis ictu ferit, maximo pondeIctus cur feriat, pondus non re pressa non diuiduntur, & tamen pondus maiorem habebit uim ictu. Causa est, quòd aer non potest in ictu effugere. quanquam enim acuta cuspide momento tum tam paruo temporis effugere nequit, ne igitur nimis densetur cogitur in poros ingredi subiecti ligni, atque cunei uice diuidere illud. Indicio est quòd paulo tardior ictus, maximum in diuidendo discrimen affert dilabente aere. Quòd si ictus rei latę uelox sit ingrediente aere, ubique resoluitur quod subiectum est, quasi in nihil: ut qui feriuntur pila machinae quam bombardam uocant. Sed uix homo magnum aliquid etiam si leuissimum sit celerrimè mouere poterit, ob hanc causam quicDe Artibus artificiosisque reb. quicquid ferietur in aerem & spiritum resolui necesse est. Sed cur ensis ictus quomodo in uertice ferit maxime? quia motus centrum est ipsa manus, periferia in ualidissimi & ubi. cuspide, ita interuallo isto etiam arma & cassides diuiduntur. Sic calcitro Cur ui ictu atsis equis proximi, securiores sumus quàm paulò remotiores.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
