Latin
33
Girolamo Cardano, De subtilitate 33-2
Unproofread scanNot analysed yet
nauigium grauius reddatur in aquae superficie (quia partim est in aere) quàm in imo, ut quanto magis eleuatur à cimbis, eo plures ac maiores Machina Hecimbae alligentur, ne decepti hac ratione non solum denuo mergatur, sed ronis. &impetu adiecto omnes secum cimbas in profundum trahat. Sed de simplici leuis motu sursum satis, nunc de motu qui ex graui &leui componitur dicendum erit. Pro cuius exem plo mirificè se offert Heronis machina, quam nos saepe tractauimus. Ea sic se habet. A, labrum aqua plenum: sub quo uas B, &ipsum aqua plenum, sic iunctum A, ut ex altero in alterum aqua permeare non possit. Sub B, uas aliud quod uocetur C inane. Fistula D feratur ex B in C, cuius summum os fermè ad labrum perueniat. Fistula alia E, quae super labrum non parum ascendat, &inserta labro, in medio penetret usque ad imum primi uasis, non tamen ipsi imo iungatur.