# De subtilitate 33.1-4

Girolamo Cardano, De subtilitate, 33.1 to 33.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/33.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/33.1

Quis uero est alius ignis, qui solo contactu occidat? hoc igitur ei proprium est, quòd calidissimus sit calidissimorum, atque ut ita dicere liceat, ignis ignium. QuamPulmen quoobrem & multum refert, an procul, & ex alto ueniat, aut propè. Itaque illaesa modo crumequandoque crumena pecunias colliquat: neque est enim hoc aut fabulosum na illaesa pecuaut mirum. Namque quod laedit aut mole aut mora corrumpit, hic cum nias liquet. tenuissimus sit crumenam non discerpit, cum uero uelocissime moueatur non haeret, atque ob id crumenae innoxium. Transire autem nec haerere ob subtilitatem in crumenam docet aer, qui & ipse uacua diducta crumena ingreditur atque illam implet, quod fieri non posset ni per abditos meatus ingrederetur, quandoquidem ipsius os diligenter obstructum sit. Ergo ignis scintilla fulminisque pars aere ipso longe tenuior, postquam ingressa fuerit metallo infigitur, ac praestantissima illa, ui tum impetu ipsum repente liquat. Hanc tam excellentem caloris ac siccitatis immodicae uim, uelut raram & ob raritatem occultam, quidam turpiter proprietatem appella runt. cum constet immodicum esse calorem, ac ut dixi ignis ignium. Sed cur columnas non ferit, non carinas, raro quidem haec ferit, non tamen Fulmen raro nunquam: nam Florentiae in aede maxima, seu potius in aedis ambitu, uidi. columnas ferit & curi mus columnam fulgure percussam ac uiolatam, non tamen ferit frequenter, nec adeo disijcit, quòd ob rotunditatem ictus labatur. Carinas non ferit eadem ratione nisi raro: nam ultra quinque cubitos sub terra descendere negatur: Humilis autem est carina nauis, at celsa malus, quam frequenAduersus fulter tangit. Ergo certum est contra fulgura auxilium profundis specubus gura cautio. se abdere: tutius enim hoc quàm uel lauro coronari, aut uituli marini pelle tegi, aut aquilae, aut Hyacinthum lapidem gestare. nam negant haec fulmine tangi. Sed audiui & laurum paucis ab hinc annis Romae à fulgure sauciatam, & nos de Hyacintho inferius disputabimus, Nam non leues sunt authores qui hoc affirmant. Fulminis admiranda uis olim fuit, sed desijt esse bellicorum tormentorum nunc effectibus & copia, parum enim abesse uidentur à fulminis Machinarum uiolentia. Illud unde ueniat, & quàm procul nescimus, neque quantum seignearum uis.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
