Latin
33.5 to 33.6
Girolamo Cardano, De subtilitate 33.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
cum ponderis ferat, sunt etiam qui affirment solum ignem esse cum impetu, lapidem nullum. Hoc solum certo scimus turres integras quandoque uno ictu disijci. Cardani è turre unica, quae sola superest, sed antiqua tamen, laterum plusquàm xij. M. uno ictu excussit ac disiecit. At machinae hae Ix. pleraeque pondo ferri per quinque M. passuum, mirabile certe dictu, ni dicto experientia fidem faceret, ferunt eaedem muros: quatiunt excutiuntque turritas urbes, nec ulla uis tanto malo resistere potest. Leuissima Modus machiex aere cyprio factitio tubae in modum canalis efficitur, neque arctiores nas igneas fici endi. aut latiores in imo esse decet: quippe latiores à pila non exactè cluduntur, &ideo minus habent impetus. Quòd si cludantur, periculum fractu rae subeunt, ob pulueris multitudinem. Arctiores autem ni longiores efficiantur, quantum oportet pulueris minime suscipiunt. Si longiores in imo fiant, breuiores euadunt superius, ob idque multum amittunt uirium, Quòd si non quantum oportet pila descendat ferrea, relicto uacuo debiliorem ictum reddunt &machinam agitant, ac etiam quandoque frangunt.