# De subtilitate 332-2

Girolamo Cardano, De subtilitate, LIBER XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/332-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/332-2

tes, & ad cubilia redeunt, gallinae puluere se opplentes, mures stridentes feles etiam caput manibus lauantes, hymbrem praenunciant. Minora siNubilosi tem gna etiam, cum absunt uenti, nubes & diem caliginosam ostendunt. Ven poris signa. ti ualidi, cum pluuijs, grandines ubi abfuerint, uentorum indicia, solos Grandinis in expectabis hymbres. Pruina laedet uites & arbores, penuriamque uini indicia. Pruinae indidicet, quotiens arboribus germina iam mittentibus (id in nostris regionicia. bus contingit, Martio, Aprili, initioque Maij) frigido ac sereno tempore plenilunium incidat, aut saltem si lumine Luna plena fuerit. Ventorum uiFiunt haec omnia uentorum ira, quae admirationem pariunt. Saeuiunt res. enim hi in iugis montium, adeò ut dum Apenninum transirem uentus pileum sustulerit, ac uelut sagittam è scorpione emissam deferret cum impe tu, parumque abfuerit ne portenti uice decideret cum pluuia in proximas uillas. Transtulit & equum cui insidebam per duos passus ut fermè praecipitarer. Quare ne fabulosum fuisse putem, quod à Pogio recitatur, adducor. Recitat ille uentis coortis dirutum oppidum, quod Borghetum uocatur, vi. M. passuum à Roma distantem, & aedem diuae Rusinae, translatamque cauponam integram. Ergo neque mirum pluere ranas, pisciculos, lapi De pluuia ra narum, lapidum des. nam ranae ac pisces è montium iugis uenti impetu transferuntur, transfertur & piscium. & puluis, qui ui uentorum cogitur in lapides. Indicio est non procul à montibus illos cadere, sed ut olim in Albano monte, atque in uallibus è proximis altioribusque montium cacuminibus. Refert Georgius Agricola Che pnicij luteam terram cum aqua pluisse. Et in Sueuis, anno M. D. xxxiiij. aer inficiebat uestes cruce rubra, id contingit puluere cum imbribus delato, forma uerò crucis ob fila, quae crucis formam dum texuntur referunt apparuit. Transferuntur & oua paruorum animalium, ut etiam ranarum & piscium, quae inter turbines uentorum & hymbrium procellas emittunt animalia, quae pluere uidentur. Nihil igitur mirum si causas spectes Nam non nisi in magnis uentorum motibus ista contingunt. Quamobrem & Reipub: tempore haec erant frequentia: quòd frequentius etiam uenti ualidissimi fierent.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
