# De subtilitate 333-2

Girolamo Cardano, De subtilitate, LIBER XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/333-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/333-2

At Borcae de parte trucis cum fulminat, & cum
Eurique Zephyrique tonat domus: omnia plenis
Tempestatum
Rura natant foßis: atque omnis nauita ponto
praesagia.
Humida uela legit: Nunquam imprudentibus hymber
Obfuit: aut illum surgentem uallibus imis
Aeriae fugere grues: aut bucula coelum
Suspiciens, patulis captauit naribus auras:
Aut arguta lacus circumuolitauit hirundo:
Et ueterem in limo ranae cecinere querelam:
Saepius & tectis penetralibus exudit oua,
Angustum formica terens iter, & bibit ingens
Arcus: & è pastu decedens agine magno
Coruorum increpuit densis exercitus alis.
Iam uarias Pelagi uolucres, & quae Asia circum
Dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri,
Certatim largos humeris infundere rores:
Nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undat,
Et studio in cassum uideas gestire lauandi.
Tum cornix plena pluuiam uocat improba uoce,
Et sola in sicca secum spaciatur arena.
Ne nocturna quidem carpentes pensa puellae
Nesciuere hyemem, testa cum ardente uiderent
Scintillare oleum, & putres concrescere fungor.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
