# De subtilitate 333

Girolamo Cardano, De subtilitate, LIBER XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/333

Vtilis nanque Agricolis, Nautis, Mercatoribus, Imperatoribusque: denique omni humano generi tum iucunda tum salutaris. Aeris igitur constitutiones duabus constant differentijs, quarum altera in frigido & calido, reliqua uerò circa humidum & siccum uersatur. Hoc in genere quinque sunt species: Serenum, quod & tranquillum sit: Ventosum, Nubes, Hymbres, Grando, seu horrida tempestas, Niues imbrium loco habentur cum hyems fuerit. Ventorum signa ex naturalibus decretis ita habentur: Tuber quidam Ventorum siLunae iunctus, quem ego cum uidissem statim subsecutus est uentus uali gna. dissimus: Nubecula circa asinorum alterum ex eadem parte futuros prae nunciat uentos. Rubeę nubes toto coelo sparsae, aut rubra Luna, item Solis occasus inter nubes rubeas, nubes uolitantes: nolarum sonus, qui modo optimè auditur, modo uix percipitur: uexilla in turrium culminibus posita cum mouentur: areae circa Lunam, quae repente dissoluuntur, uen Serenitatis intos & qua parte orientur ostendunt. At uerò Luna pura dum occidit aut dicia. oritur, astraque tum Sol candidus ac purus occidens, aut si Sol paucis cum nubibus cadat, & corui uelut lęticia gregatim crocitantes: assidueque obstre pens noctua noctu, serenitatem nunciant. Tempestatum signa melius quàm poeta tuus explicare me posse non confido: tametsi mihi libera sit oratio, Virgilij uerò numeris ueluti compedibus contineatur. Primo igitur Georgicorum sic inquit:

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
