Latin
335.1 to 335.4
Girolamo Cardano, De subtilitate 335.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
terna superficies ac pars, ita quòd A punctus maximè distare à terra uide bitur. Atque ita nubes supra caput altior, inde sensim usque ad terram uidetur inclinata, quod spectantibus semper apparet. Quinimo cum hoc ubique contingat eodem tempore, manifestum est illam non rotundam, sed planam esse. Itaque cum DK non uidetur, tunc nubes ea parte terram contingere apparet. Hoc autem euenit, cum HD &HK, sexagies continent DK, Nubes &pluuia non longiat DK, cum sit aequalis AH, nunquam attingit MM. passuum. igitur neque ne um C. M. passu bula, nec pluuia plusquam CXX. M. passuum procul uidetur, uerius autem um uidentur. ac exquisitius non magis procul. c. M. passuum. Hac igitur ratione nemo dicet pluisse in Gallia Mediolani existens, cum uerò plerunque tum maxi mè dum pluit nebulae non ascendant ad quingentos passus, rarò pluuiam conspicere longius xxx. M. passuum possumus. Ignes cur surEadem caussa ignes qui per coelum deferuntur, cum nobis superstant, gere &occide altissimi uidentur: cum uerò oriuntur aut occidunt hęrere terrae, non quoc re in aere dela descendant aut ascendant, imò recta feruntur aequidistantes plano terrae ti uideantur. ac finitori, sed ex aspectus uarietate id contingit, ut eo humiliores uidean tur quo remotiores. Sunt &subtilitatis opera in dictionibus, in accentu, in orationeque. In Zephyr, uox dictionibus Zephyrus tribus modis quid dulce sonat: primò quòd Z ha dulcißima. bet, secundo V, quas latini non habent. Neque aliquid lene latini adeò, nec Graeci aliud habent: tertium est significatum, quo mollissimus uentus apud nos Fauonius, idemque suauissimus intelligitur. Sunt &accentus sub Accentuum na rilitatis maximae argumentum, cum primo gens à gente, inde in eadem gente urbs ab urbe, &uilla à uilla, &in eadem urbe incredibile dictu regiones singulae eis distinguantur. Vires uocum uides quantę sint, duabus pro sic &non. syllabis regna corruunt aut seruantur, occiduntur innoxij, euadunt nocentes, omnis humana calamitas ac foelicitas constat.