Latin
338
Girolamo Cardano, De subtilitate 338
Unproofread scanNot analysed yet
Quaedam etiam in aperto habent causam, uelut cur qui oculo uno ma le aut nihil prorsus uident à pueris strabi euadunt? ratio est manifestissima, nam cum ab aduersa parte oculus non uideat, cogitur inflecti &distorqueri, &ex consuetudine strabi euadunt. Hi autem oculos ad nasum obliquos &respicientes habent. quòd si caecitas post infantiam contingat, non adeò strabi euadunt, duabus ex causis: altera quòd iam oculus assueuit stare suo situ, nec distorqueri, tunc uerò nerui iam duri sunt, nec facile nouis motibus seruiunt: reliqua quòd adulti collum pro oculo consulto inflectunt. Sed ex hac rursus subtilissima contemplatio oritur, quam Galenus se nescire soluere profitetur: quonam pacto musculi moueantur. Nam rudes &pueri &belluae aptè illos mouent, &ad actus quos desiderant, cum tamen non nouerint eorum functionem, imò neque illos se habere sciunt. Itaque existimandum est, cum duo sint necessaria ad motum aptum, &mem bri electio, &musculorum in membro: primum quidem ab anima &spi ritu proficisci: reliquum uerò à consuetudine. nam si uideas infantes, cum ambulare conantur, omnes trahunt musculos, hunc modo, modo illum, atque ita tandem assuescunt unicuique motui inseruientem proprium musculum con trahere, quod in testudinem pulsantibus manifestè deprehenditur: eas enim cordas tangunt utrinque quas tangere opportunum est, sola consuetudine ducti. Sed mihi maior uidetur de membris difficultas, cum linguam non manus loquendi causa, ambulandi gratia pedes non caput moueant belluae, uerum uidetur &hoc ab eadem contingere causa, nam cum catulum in aquam nuper natum proieceris, omnia mouet membra, uerum cum capite extento minus suffocari, pedibus uerò anterioribus motis, melius sustineri se sentiat, ea uirtute quam Graeci uocant φαντασίαν, caputquidem super aquas quantum potest seruat immobile, inde caudam mouet, tum pedes postremos magis, maximè etiam anteriores, à quibus autem non sentit se iuuari ea mouere desinit, donec tandem opportunis motibus assuescat. Indicio est, melius natare unum animal quàm aliud, ut natura dociliora sunt, &adultum quàm nuper natum, &assuetum quàm quod nunquam natauit, atque ita etiam in caeteris motibus contingit. Hi igitur omnes motus duobus constant principijs: altero quòd omne animal etiam imperfectum habet uirtutem, qua quod delectat sequitur, fugit quod laedit: reliquum est genus memoriae, seu habitus quidam, quo didicit membra &musculos mouere, quae &quos apta illi motui iam aliâs expertum est: atque ea de causa uidemus quosdam longo morbo uiros coactos rursus non secus ac infantes discere ambulare: igitur musculi tum membra consuetudine ad opportunam occasionem didicerunt applicari.