# De subtilitate 339-2

Girolamo Cardano, De subtilitate, 339. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/339-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/339-2

Artibus omnibus subtiliores sunt, quae diuinare docent, quòd ut dixi Nobiliores ar futura cognoscere, sit penè diuinum. Nobiliores in hoc genere, praeter tes futura prae eas quę de temporum natura consyderant, ut supra diximus, sunt Astrolo dicendi. gia, & pulsuum ratio. Nam hae solae propè suum assequuntur finem. Medi cus enim in aegro illius auxilio mortem etiam procul stantem uidet. Ergo uerè sapiens longè Rege beatior est: nam cum sapiens ea quę nouit secum Sapiens lonrecolligit, quantumque à coetu uulgari absit intelligit, securus ac certus, in ge rege beador. de contentus uiuet. At Rex cum ęrumnas, seruitutem, pericula, quodque omnia amissurus est breui recognoscit, incertus & anxius, tum ad omnes casus pauidus ac trepidus uiuet. Haec igitur summa, quam homini Deus tribuere, aut potuit, aut uoluit foelicitas est. Voluit autem quicquid potuit in bonis. Cum enim caetera in incerto posita sint, animus ipse ut tenuissimae substantiae, ita immortalitatis abundè particeps, & uitae qualiscunque melioris quàm inter sordes habere potuit. Ad hanc habendam sapientiam delectu in studijs opus est. Euclidem pri Ratio studiorum mo, inde Alchindum ad firmandam imaginationem aggrediemur, post uerò Calculatorem, nam eo imaginatio à sensu omni absoluta confirmatur, post Arithmetica discere oportet, atque inter illa quae à nobis scripta sunt, in libris artis magnae & hortis numerorum. Inde ad Archimedem, Apol lonium & Eutocium transibimus. Inde Scotum cum Aristotele & interpre tibus Theophrasto, Alexandroque, tum Themistio, Simplicio, Philopono, Auerroe, atque eiuscemodi uiris classicis. Sexto loco Ptolemaeum, Septimum Vitruuium statuemus. Hinc ad quam uoluerimus artem profiteri ut medicam, aut luris prudentiam, aut Theologiam transibimus. atque hic ordo scientiarum. Caeterum in singulis scientijs, optimos quoscunque authores, postquam omnium consensu sapientum uita nostra breuis est, legere oportet. Qui Qui pauca autem sint, iam ex parte dictum est: generaliter autem non est habendus scripserunt, nul in precio, in aliqua arte, qui non multum scripserit, praeterquam in Poesi lius authorite & mathematicis. Cum enim reliquae artes iudicio praeter inuentionem tis esse debent, praeterquam in constent: iudicium ex scientia multarum rerum procedit: si amor gloria poesi et mathe eos stimulat suppetitque stylus, multa eos scribere, qui multa sciunt optimatica. meque sciunt, necesse est. Nam dulcissima est uoluptas, gloria, & nominis ac Gloria cur ex petatur. imaginis intellectus proprij aeternitas, multoque anteferenda statuis ac ima ginibus, quibus Reges memoriae sui student. Nam quid haec nunc scriptura ab intellectu meo differt? Intellectus uerò meus est, quicquid in me boni est. Sic igitur qui haec leget, annos post bis mille, intellectum meum uidebit, & assequetur. Atque haec est uniuscuiusque intellectus perpetuitas non autem aeternitas.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
