# De subtilitate 34-3

Girolamo Cardano, De subtilitate, 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/34-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/34-3

non minor triente dimetientis sphaerulae. Canalis dimetiens ut dixi aequalis dimetienti sphaerulae, & pulueris pyrij pondus ponderi ipsius sphae rulae. In minoribus tamen tormentis machinae pondus ac crassitudo maiorem ad sphaerulam proportionem habere decet ob securitatem, atque eadem ratione pulueris pondus paulò minus esse quàm sphaerulae. Patet ex hoc ratio quantum spacij imum debeat capere, namque quantum satis est ad continendum puluerem qui pondus sphaerulae aequet. Foramen ubi ignis accenditur fundi partem etiam obtineat, nam machina non adeò retro agitur, cum ignis solum prorsum accendatur: ob id rectius collimare ictu licet & minore periculo. Nam cum multum retro aguntur, paruae laedunt milites qui eis utuntur, magnae si non contineantur, incertos aedunt ictus, & labefactunt currus quibus insident, si ui consistere cogantur, fracturae periculum subeunt. Est igitur hoc unum fracturae signum ut uehementer retro agatur: aliud si mensura non conueniat, ut cum tenuior fuerit aut arctior quàm oporteat, uel inaequalis, uel obliqua, quo nil fermè est deterius. Tertium signum est, cum materia ipsa fuerit squamosa, aut minime tenax, aut uesicis plena, aut rimam obduxerit. Quartum cum aeruginem contraxerit, aut aqua maduerit, quo errore dum pompa Papiae anno M. D. XLVI, solennis corporis Christi ageretur, quinque aut sex uiri ex his qui pompam sequebantur fractis tormentis perierunt. Quintum est, si plus pulueris, aut tenuiorem pro crassiore immiseris. Nimis enim aucto igne, nec moram ad exitum inueniente frangitur machina. Accidit & fractura dum sphaerula nimis uiolenter intruditur. Auxilium praestat ne frangatur suspectae iam machinae, si dum excutere sphaerulam debet, in terra iaceat. Nam ea libertate in eam partem agitur, ad quam ignis impellit, Sed tum ualde incerto ictu & exitu. Ob id magnas machinas in curribus mobilibus ita collocant, ut solo ac finitori aequedistantes sint, atque sic dum ignem conceperint, recta retro citraque periculum agantur. Est & aliud genus ignei tormenti nouum cubiti & semis longitudo pondus librarum Ixx. usque ad Ixxx. Canalis capit sphaeram pilae parua magnitudine. Ferreo baculo dum exoneratur sustinetur, caudaque continetur, unius hominis onus ac machina. Caeterum ob crassitudinem mirum in modum ualida nec minus tuta.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
