Latin
340
Girolamo Cardano, De subtilitate 340
Unproofread scanNot analysed yet
Manet ergo post fata quod optimum est in nobis etiam praeter scripta, audientque secula loquentem me, ita ex mortali homi ne fit aliquid quod semper manet: intellectus autem &quod intelligitur unum sunt, &substantia aeterna. Dictum est autem de hoc aliàs. In Poesi tamen qui parum scribit, cum furore agatur, iudicium habere potest. Et in Mathematicis, quia solum probantur quae finem habent, &quae ad demonstrandum finem sunt necessaria. Cum tamen multò imò ob id plura scirent Euclides &Archimedes quàm scripserint: laudantur tamen magis &in his atque probantur, qui plura scripserunt, ut Homerus, Virgilius, Naso, Archimedes, Euclides, Ptolemęus, quàm qui pauca, ut Theocritus, Persius, Catullus, aut Nicomachus, Diocles, &Architas. lam uerò &inter celebres authores reponatur Theon, qui Euclidis elementa &Ptolemęi magnam exposuit compositionem. Hic inter caetera inuenta demonstrauit sphaeram omnium corporum esse capacissimam. Ea ratio ut demonstrat, ita etiam arte uerum hoc esse deprehendimus: &si non ad amussim, qualis sit ratio capacitatis sphaerae ad reliqua corpo ra. Si igitur cubi latus sit quatuor, corpus ipsum erit Lxiiij. &ambitus om nium superficierum Lxxxxvi. at sphaera, cuius ambitus est Lxxxxvi. habet ex Archimede maiorem circulum xxiiij. ad unguem: igitur dimetiens erit ex Archimede cum area sit xxiiij. fermè quinque &dimidium. Igitur Cylindrus super maiorem circulum erit quasi cxxxij. fit enim ex dimetiente in basin: at Cylindrus super circulum maximum sphaerae ex Archimede est sesquialter illi: igitur cum Cylindrus sit cxxxij. fermè, erit sphae ra quasi Lxxxviij. igitur cum cubi ambitus est Lxxxxvi. ipse cubus solidus est axiiij: cum aut sphaerae ambitus est Lxxxxvi. ipsa solida est Lxxxviij. igitur proportio sphaerae ad cubum cum ambitus est, idem erit fermè &propinquissima ei quae est xi ad viij. Hac de causa ut superius dictum est cum leuis sit sphaerica figura &plus contineat, omnia quasi quendam habent sensum, nam quo plus continet eo robustior redditur ad resistendum: itaque elementa liquida, maximè ut aer, aqua, ignis, &obscurius terra in ro tundam formam sponte se uertunt, ut tutissimam ab externa iniuria. Verum uiuentia ipsa praeter hunc latentem sensum alias habent facul tates: principales tres, generationem, nutritionem, augumentum. Quatuor his seruientes: attractionem, quae fit à magno calore &multo humido: retentricem, quę species est attractionis leuis, nam quae attrahit retinet etiam, ideò à minore calore trahitur, &calor ille humido non indiget. Si uerò calor sit paruus &humidum abundet, expellitur: cum uerò calor &humidum maxima sunt, concoquitur. Maximus igitur calor, aut cum maxi mo humido est, &concoquitur, aut cum mediocri, &trahit: mediocris calor cum multo humido expellit, absque humido retinet.