# De subtilitate 340.1-4

Girolamo Cardano, De subtilitate, 340.1 to 340.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/340.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/340.1

Est 2 ij Est ergo argentum uiuum, aqua quaedam densata, non calore, nam non Quid sit argencogitur, nec frigore, esset enim lapis uel metallum, sed tenuissima parte tum uiuum. ac purissima terrea: quo fit ut grauissimum sit, frigidissimum, splendens, ac liquidum: mixtum est autem potius quàm concretum, cum ut dixi liquidum sit. Simile est igitur aquae argentum uiuum quatuor modis, utrunque frigidissimum, & cum euanuerit ob calorem, frigore ad se redit. Fluit ad decliuia utrunque, & in rotundam formam coit, dum siccum refugiunt. Causa Causa cur aqua & argentum uerò cur in puluere atque etiam in sicco rotunda euadunt argentum uiuum uiuum ob sicci & aqua: est quoniam refugiunt contactum sicci: at in nulla parte minore fiunt rotunda potest corpus, corpus aliud tangere, quàm in puncto, igitur argentum uiuum & aqua conantur siccum in puncto tangere: hoc autem manifeste contingit si rotunda euadant: nam sphaera planum in solo puncto tangit, igitur partes aquae & argenti uiui dum super puluerulentam tabulam spar guntur, rotundae euadent. Sed cum magnae moles non id efficiant, nec in conum pronum formentur, signum est eam rotunditatem in qua extrema à latere pendent, & graue praeter rationem sustinetur, ab humido tenaci contineri: atque ideò cum argentum uiuum in maiores orbes coeat aqua, atque etiam Argentum ui grauius sit, tenacissimum esse necesse est. Spargitur etiam si quid aliud, & uum tenacißioleo tenuius haerentibus partibus, quod est tenacitatis argumentum. mum. Quòd igitur in orbem coeat argentum uiuum, facit odium sicci, quòd manere possit tenacitas. Atque ob id longe minus aquae partes eam rotunditatem seruant: quòd etiam longe minus tenax sit aqua quam argentum uiuum. Cum Loca inquibus uero parum differant aqua & argentum uiuum, consimilisque sint naturae abundat uiuum argentum uiob id montes in quibus oritur, & uirent pulchrè, & fontibus scatent. Terent, & aquis nacitate autem aurum & reliqua metalla foedat: aut saltem, si mitiore uti nomine abundant. placet, dealbat.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
