# De subtilitate 340

Girolamo Cardano, De subtilitate, 340. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/340

Manet ergo post fata quod optimum est in nobis etiam praeter scripta, audientque secula loquentem me, ita ex mortali homi ne fit aliquid quod semper manet: intellectus autem & quod intelligitur unum sunt, & substantia aeterna. Dictum est autem de hoc aliàs. In Poesi tamen qui parum scribit, cum furore agatur, iudicium habere potest. Et in Mathematicis, quia solum probantur quae finem habent, & quae ad demonstrandum finem sunt necessaria. Cum tamen multò imò ob id plura scirent Euclides & Archimedes quàm scripserint: laudantur tamen magis & in his atque probantur, qui plura scripserunt, ut Homerus, Virgilius, Naso, Archimedes, Euclides, Ptolemęus, quàm qui pauca, ut Theocritus, Persius, Catullus, aut Nicomachus, Diocles, & Architas. lam uerò & inter celebres authores reponatur Theon, qui Euclidis elementa & Ptolemęi magnam exposuit compositionem. Hic inter caetera inuenta demonstrauit sphaeram omnium corporum esse capacissimam. Ea ratio ut demonstrat, ita etiam arte uerum hoc esse deprehendimus: & si non ad amussim, qualis sit ratio capacitatis sphaerae ad reliqua corpo ra. Si igitur cubi latus sit quatuor, corpus ipsum erit Lxiiij. & ambitus om nium superficierum Lxxxxvi. at sphaera, cuius ambitus est Lxxxxvi. habet ex Archimede maiorem circulum xxiiij. ad unguem: igitur dimetiens erit ex Archimede cum area sit xxiiij. fermè quinque & dimidium. Igitur Cylindrus super maiorem circulum erit quasi cxxxij. fit enim ex dimetiente in basin: at Cylindrus super circulum maximum sphaerae ex Archimede est sesquialter illi: igitur cum Cylindrus sit cxxxij. fermè, erit sphae ra quasi Lxxxviij. igitur cum cubi ambitus est Lxxxxvi. ipse cubus solidus est axiiij: cum aut sphaerae ambitus est Lxxxxvi. ipsa solida est Lxxxviij. igitur proportio sphaerae ad cubum cum ambitus est, idem erit fermè & propinquissima ei quae est xi ad viij. Hac de causa ut superius dictum est cum leuis sit sphaerica figura & plus contineat, omnia quasi quendam habent sensum, nam quo plus continet eo robustior redditur ad resistendum: itaque elementa liquida, maximè ut aer, aqua, ignis, & obscurius terra in ro tundam formam sponte se uertunt, ut tutissimam ab externa iniuria. Verum uiuentia ipsa praeter hunc latentem sensum alias habent facul tates: principales tres, generationem, nutritionem, augumentum. Quatuor his seruientes: attractionem, quae fit à magno calore & multo humido: retentricem, quę species est attractionis leuis, nam quae attrahit retinet etiam, ideò à minore calore trahitur, & calor ille humido non indiget. Si uerò calor sit paruus & humidum abundet, expellitur: cum uerò calor & humidum maxima sunt, concoquitur. Maximus igitur calor, aut cum maxi mo humido est, & concoquitur, aut cum mediocri, & trahit: mediocris calor cum multo humido expellit, absque humido retinet.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
