Latin
341
Girolamo Cardano, De subtilitate 341
Unproofread scanNot analysed yet
est autem infinitorum generum. Secundus translatione fit, atque hic duplex. Primus cum tribus literis gratia exempli omnia scribimus, facilius autem addita aspiratione, ne quid in his prorsus praeter hanc fit uarietatis. Chabb aach acaccab bb ababbbaa cabbea ab babebacab bbbaca bbebbabbabb abb cba abbaac bbaac ababb bab cabchbbaac bbb a a ac aaabaa bbbea chabbaba cababbaaca abbc achabab. Alter translationis modus est ut delitescant, in quibusdam suspitionis nota quadam, ut in Laconica Scytala, in alijs nulla penitus relicta, qui modus est elegantissimus. Nam membranas duas aequales accipies delineatas ad scribendum, atque in ipsis lineis foramina sparsim è regione in utraque parua, sed tamen pro elementorum magnitudine seu altitudine facies. Quaedam septem, quaedam tria, quaedam octo, uel decem elementa continebunt. Vt omnia simul foramina CXX. elementa simul iunctis omnibus quae inscribi possunt contineant. Harum alteram dabis illi ad quem scribere desideras. Cum uerò opus est, scribe primum sententiam tuam quàm breuissimè potes, sic ut numerum elementorum minorem contine at sententia quàm is est quem capiunt interualla. Inde in membrana supposita foraminibus scribes eam sententiam, atque item in alia atque alia, demum imple spacia primae membranae sententias complendo, delendo, implendo, donec sensus constet. Hanc secundam sententiam complebis in se cunda membrana, sic ut uerba &sententiae cohęrere uideantur, in tertia quoque ita aptabis, ut illaesis primis literis sententia tota uerborum numerus magnitudoque constent ac concinitatem retineant. Quibus peractis su perpone exemplar quod praecidisti membranę coęquali, atque in terminis foraminum puncta tenuissima signabis eo usque quo literae pertingant quas scribere desideras: tum tertiam membranam accipe, epistolamque continuis uerbis decenti spaciorum ordine ac magnitudine tum etiam literarum, sic ut prima sententia ac uerba illius inter punctorum terminos con tineantur. Ergo fuci suspicio tunc nulla manet, alter cum recipit superposito exemplari sententiam animi tui illico intelligit. Nec huic rei tametsi laboris haud leuis sit, aliquid ad significandam sententiam periculosis temporibus amicis suis par inueniri potest. Tertia occultandi ratio fit, cum literę alumine scribuntur. latent enim, immersae aqua leguntur, quia aqua membranam reddit obscuriorem, in qua candicat alumen. Quae uerò sale ammoniaco, apparent dum igni exponuntur. Ita aliae limunij, aliae ceparum succo scribuntur, quae omnes ignibus expositae legi possunt, secus delitescunt. Sed opus est diligenti haud mediocri diligentia. Calchanco &laricis lachrima, saleque quod nitrum uocamus, aqua, igne extrahitur, qua literas scriptas iam delemus.