Latin
342
Girolamo Cardano, De subtilitate 342
Unproofread scanNot analysed yet
Vt uerò hoc inter omnia quae citra dolorem carnes erodunt, &siccant putrescentia ulcera, si ritè factum fuerit est praestantissimum: nec ulli alio usui est quòd sciam, ita argento excocto ad fucum utuntur, de albat enim &splendorem addit mulierum uultibus. Sed dentes elidit, &foetorem gignit oris. Caeterum ad argenti usum &aurifabrorum artem, in non paucis conducit. Vertunt colorem pleraque metallica uel solo igne, ut auripigmentum quod subcitrini coloris est, in uitreo uase excoctu donec adhaereat uasi, rubescit, &uires pręcipitati suscipit, nec tanto inferiores, quanto facilitate conficiendi utilius est. Psoricum ex duabus partibus chalcitidis &una cadmiae, uel spumae argenti constat. Miscentur, additoque aceto candido acri teruntur, inde sepelitur caniculae tempore fimo equino quadraginta diebus, erutum testa noua subiectis carbonibus torretur, donec rubescat. Smaltum uitri genus est, quo aureae cauitates implentur, uariato colore, uenustate eximia: colores omnis generis recipit, splendetque optimum, &cui par non est fit alumine &calchanto &lapidoso sale: alij uitro colores miscent. Recrementum est quod à metallo dum excoquitur detrahitur, spumam uulgus uocat: uires &materiam retinet metalli cuius est, ob id argenteum &aureum denuò excoqui solet, ne quicquam hominum auaritię pereat. Quod uerò non liquescit metallo liquato, lapis est: retinet &hic metalli quippiam ac uires, sed in nobilioribus metallis tunditur lapis diligenter atque excoquitur. Diphryges fit dum lapis qui cum aere iunctus erat uritur: est autem saporis aerei ut par est, caeruleum colorem aut aeris aqua inspersus contrahit, quòd si non aspergatur purpureus est aut subniger. Cadmiam diximus esse natiuam, sed etiam fit dum metallum excoquitur, haerens fornaci ut botrus. Optima ex pyritide caeruleo dum est in frustis est candida, &quae cum teritur est candidissima, quoniam ex argento uel etiam ex auro fit. Pompholyx adhaeret ut bulla dum metallum excoquitur, simillima lanarum penniculis. Parietibus licet haereat, posterior tamen est cadmia, candida est cum teritur maximè, Tutia uocatur à uulgaribus: sed &Tutiae appellatione intelligunt Spodon, quandoquidem inter Spodon &Pompholygem haud multum intersit, cum Pompholygis species fermè sit Spodon: aut eius uice fungatur: nam spodon ignobilior est Pompholyx, utraque ad medicamenta ocularia utilis. Est SpoSpodos.