Latin
LIBER XVIII
Girolamo Cardano, De subtilitate 342-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER XVIII. De Mirabilibus, &modo repraesen tandi res uarias praeter fidem. EMINI enim cum Carolus Quintus, Caesar foelicissilimus, Mediolanum uenisset, Duce Francisco Sfortia, eius nominis secundo, Hispanum fuisse in comitatu Caesaris, qui adeò mira faceret perstringeretque tam aptè oculos ui dentium, ut qui philosophiae expertes essent, ipsum pro mago haberent. Nec talem ut intellexi nostra secula aut antiquiora mul tò uiderunt. nam inaudita &incredibilia faciebat. Recordor me legisse hanc artem, hasque pręstigias è nouo orbe translatas esse: ubi earum miri sunt artifices. Certum est antiquos aut hos non cognouisse, aut adorasse: ut apud Pharaonem, &de Symone mago legitur. Cunque tam mirabilis sit haec ars, attamen nullo in precio habetur, cum uel coquus non uulgaris aliquam retineat existimationem. Causa multiplex est, ut opinor: primo quòd circa inutilia uersetur, Secundò quod à uilibus hominibus tractetur, Tertiò quòd diuinitatis olim praesidio inniteretur, nunc destituta sit: Accedit quòd legibus damnetur: quodque decepti olim Principes dum frustra sperarent, contemptui exposuerunt. Etenim quid iuuat, aut ignem uorare, aut efflare? Nam qui uorant illum, prius collecta sub lingua saliua ex tinguunt: qui efflant, cotto &stupę inuoluunt. Audaciae potius haec sunt portenta quam ingenij. Infinita sunt huius artis inuenta, transferre, occulere, uorare, ex oculis, è fronte humorem copiosum elicere, ab ore clauos filumque educere, uitrum mandere, brachia manusue stylo penetrare, nectere cathe nas ferreas circulis integris manentibus, imò quod majus est, sursum pro iectos tres annulos descendere uidi inuicem implicitos, cum integri essent &separati, antequàm &dum proijcerentur: formas uarias in uno eodemque libello ostendunt, semper prioribus abscedentibus: ensem ab acie nudo uentre usque ad capulum premendo flectunt, alij abdere illum &abscondere penetrantem uidentur. Puerum sine capite, caput sine puero ostendunt, uiuunt tamen omnia, &nihil detrimenti puer patitur interim. Iam si enumerem quot quantaque statuis ligneis paruis, Magatellos uocat uulgus, dies me deficiet. Nam ludunt, pugnant, uenantur, saltant, tuba ca nunt, coquinariam exercent artem, atque haec omnia ut mirabilia sunt, ita nullius ut dixi utilitatis, &cum resciueris rationem qua oculos fallunt, ea autem duobus constat, instrumentis uarijs ad hoc paratis, manuumque agilitate, nec si te docere uelint precario digneris discere. Solum quae in Quomodo in ore abscondunt ratione naturali constant, nam latent post columellam in ore res occultent.