# De subtilitate 343

Girolamo Cardano, De subtilitate, 343. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/343
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/343

Sunt & tria genera causarum, trium uirtutum in animalibus praeter has: nam retentrix & attractrix, expultrix, non concoctrix tamen, fieri possunt à uillis seu fibris: item à musculis uoluntati obedientibus: tertio à uacuo, ut in corde. De his uerò aliàs dictum est. Expultricis in plantis, in dicia & exemplum à lachrymis earum sumendum est, nam odisse uidentur quod expellunt: & fugiunt quantum licet. Verum cum instrumentis ad fugam aptis careant, expellunt potius. At uerò animalium plurima genera, ut grues ac hyrundines, uerno tempore ad nos ueniunt, aestuosam regionem fugientes, Autumno timentes hyemem, in calidas regio nes cateruatim commigrant, unde uidentur in Alexandria. lam infinitum sit, si uelim artium omnium mira inuenta explicare, sed haec pro exemplo sunt. Animaduerti saltantes procul magis è sublimi lo co saltare, id qua ratione foret, quaerere uolui. Igitur planum AB, in plano ex A in C saltus fiat: sit murus erectus super planum AD: Dico quòd ex D saltabit ultra AC, & minus quàm per duplum AC. Idem dico de iactu lapidis, quia primo defertur per circuli circunferentiam quasi aequidistantem AC, impetus non potest agere ultra duplum sui roboris, ideò fertur per circunferentiam aequalem priori, haec autem subtendit sinum minorem AC, igitur non poterit transferri ultra C, per tantum spacium quantum est AC, quod erat demonstrandum. Si igitur AD sit multo maior AC, erit punctus E saltus quasi distans duplo CA, à puncto A: cum uerò AD fuerit minor AC, erit E punctus distans ab A puncto mi nus duplo AC, imò minus quàm per AD & AC iunctas, & magis quàm per DC lineam. Haec igitur & talia circa artes mira constant subtilitate, sed artium nulla in subtilitate ioculariae, multo minus magiae conferri potest. Quamobrem ut de mirabilium causis agam, iam tempus est.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
