# De subtilitate 345.1-4

Girolamo Cardano, De subtilitate, 345.1 to 345.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/345.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/345.1

nis reliquum extremum obequitat iuxta supremum palmae, inter indicem & policem funis partem, quae ad clauum tendit, & caput ad imum palmae, unde uenerat rursus reflectitur, denuoque semel aut bis circumdu citur: ita uibrato impetu scinditur ea in parte, qua à fune obequitatur, nam funis ipse qui subest, prohibet ne manus patiatur, & ultima circumductio ne labatur: funis uerò funem dissecat ob impetum, tum maximè cum mollis fuerit pars, quae manum & clauum interiacet, & manus robusta, & impetus rectus ac uelox. Ita haec saepe uidimus ab omni miracu lo aliena, quae tamen mira uidentur. Sunt qui utrisque manibus eandem uinculi seruant rationem, solisque manibus funes frangant, talesque qui boues facilè sustineant. Iam uerò & illud sum expertus, homine altero in humeros assumpto Quomodo homine in humeduos alios obnitentes eiusdem fermè roboris inuitos trahi, cum sine pon ros assumpto dere uix unum sufficiat. Sic quaedam ex sympathia contingunt: obmutefacilius trahiscit ut creditur homo si eum prior lupus uiderit, unde Virgilianum illud: mus. Homo lupo uiLupi Moerim uidere priores. so obmutescit, et Neque hoc ob terrorem, nam nec leone aut urso periculosioribus uisis cur. hoc contingit, nec par erat ut lupo hominem uidente prius, sed hominem lupum, hoc contingere. Caeterum hoc quandoque uerum fuisse ex perti sumus: non omnino obmutescunt, sed rauci euadunt. Cum uerò non semper contingeret, dixere hoc in causa esse, cum non contingit, quòd homo lupum prius uiderit. Caussa igitur est in oculis lupi. Habet enim quid homini aduersum, quo spiritus cohibetur: nec potest fieri uiolenta illa spiritus exsufflatio quę ad uocem necessaria est. Simili ratione dicunt Equorum pedes lupi uestigia inequi pedes, si diu uestigia lupi sequantur, obstupescere, nam si recentia sectantium obsint uestigia odore uexatur. Ob id quandoque nec homo obmutescit, nec stupescunt. equus obstupescit, quoniam impressio quaelibet etiam coelestis, & tempore & paruitate, & subiecti ratione, & contrarietate eius quod affici de Cauda lupi in bet debilitatur, & inanis redditur.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
