Latin
35
Girolamo Cardano, De subtilitate 35
Unproofread scanNot analysed yet
Aliud in quo cauitas ampla iuxta foramen, uarij modioli cauitati imponuntur, omnes eiusdem magnitudinis quorum canales canalibus machinae è directo respondent, ut mutatis modiolis non concalescat machina: uidimus haec Papiae Principis Saxoniae inuenta. Fiunt ut dixi è cyprio aere maiores, sed tutissimae è ferro: unde nunc minores omnes, Maiores tamen ex ferro efficere operosum est Ob id pleraeque è cyprio aere. Torno minores, maiores liquato metall plastices opera: inde etiam torno. Fiunt autem typi pro fingendis machinis plerunque è tribus frustis, quoniam ex uno fingere nimis esset difficile, quando uel sic etiam graue sit. Pars una canalis, secunda embolus masculus, tertia sedes. Ipsa uero machina plerunque ex uno constat frusto, Vidi etiam ex duobus constantem, ac tornatili uite alteram alteri ab imo alligatam. Materia ut dixi aes cyprium factitium, Constat aere ipso, &septima fermè parte plumbi nigri uel candidi uel aurichalco. Sed impetus tanti ratio in pyrio puluere est. Hic constat ex tribus partibus halinitri, &duabus salignei carbonis, atque una sulphuris: conuenitque magni machinis. Sed mediocribus halinitri partes decem, salignei carbonis tres, sulphuris duae. Paruis uerò salinitri partes decem, carbonis lignorum nucis auellanae absque nodis, tum sulphuris partem unam singulorum. Contundantur haec ligneo malleo madefacta prius aqua putei, ne ignem dum tunduntur concipiant. Sunt qui acetum addant, qui ardentem aquam ac siccent in Sole, sed non tundunt tunc. Facile enim ignem posset concipere. Verum tota cura est, ut omnia sic à terrena parte expurgata sint, maximè halinitrum, ut totum ardeat, nec quicquam supersit. Deinde ut ad tenuissimas partes redigatur, sic enim partes partibus optimè haerebunt, hoc fiet si saepius contundatur, madescat sicceturque. Tertio ut cum perfectus fuerit in sole siccetur. Nam iuxta ignem apponere periculosissimum est. Ergo ian tanti effectus causa quaeratur: impositus hic puluis in machinam, sphae rulaque obducta, adiecto ab imo machinę extrinsecus igne, illico fermè totus accenditur, ac majus quàm centuplum spacium occupare nititur, quòd enim exiguus puluis in uola manus non minus quàm centuplum spacij occupet, experimentum ostendit, cum granum milij, idest, quantum est granum milij, ex hoc puluere accensum locum nucis igne compleat Ostendit &ratio, nam ignis rara materia ac tenuis magnis limitibus continetur: cum terra &puluis solida sint, ac densa.