# De subtilitate 355

Girolamo Cardano, De subtilitate, 355. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/355
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/355

Idem refert Acteium plebis tribunum, aduersus M. Crassum deuotiones ac diras preces dijs manibus profudisse. Apud Christianos earum loco quae Crassum perdi disse creduntur, praecepta sunt uallis losaphat, quibus publicè interdictum est, quibus ad mortem cogi intra annum existimantur rei, & qui de bita negant, aut ob potentiam cogi non possunt. Fiunt haec in agro ut intelligo Bergomensi. Alij ab arte implorarunt, non à superis auxilium, uelut qui collarium ex chalybe adamantino circundant collo debitoris, quod à nullo pręterquam eo qui imposuit potest detrahi. Annis ab hinc duobus, perijt ea fraude ciuis noster Zafaronus, à Vincentino creditore circumuentus: cum angustius quàm uoluerat imposuisset. Sed ad ueneficia reuertor. Quidam cereo in domo inimici accenso & translato in proximum templum, diris imprecationibus utuntur, qua ar te perijsse quondam Gasparem Vicomercatum patritium nostrum creditum est. Quid ego de his sentiam, dicam. Multum prodest ad ueneficij uim timor aut spes eius in quem uertitur, tum eius qui facit aut peragit constantia fidei: tum si quid omnino praeter uerba addatur. Casus ac for tuna. Demum occultum quoddam est, quod unicuique proprium est, non solum speciei, sed etiam singularis huius aut alterius uiri. Inuenio nem pe apud Arrianum fide dignum historicum in septimo de gestis Alexan dri, antequam Alexander è uita excederet, Pythagoram Apollodori fra trem iecur immolasse, sineque capite inuentum. Idem illi pro Ephestione iam aduenerat sacrificanti, & post pro Perdicca atque Antigono: alijs uerò pro Cimone: quorum omnium mors statim secuta est. Mirabilius quod dicunt de corde in interitu Caesaris Dictatoris. Refert & Arrianus Alexandrum monuisse Chaldęos, ne Babylonem ingrederetur, quod ei fatalis esset. Vnde cum ille intrasset, statim exisse, fossamque Euphratis Pollacopam considerasse. Sunt tamen qui dicant illos fraude commentos hoc uaricini um, quòd rei essent interceptae pecuniae haud contemnendae. Multa de diuinationum generibus conscripsisse Artesium inuenio, quae omnia ad libros de rerum uarietate transtuli. Fiunt & technae non leues in hoc genere: uelut qui ouo inscribunt quę cunque uelint intus, quòd cortex sit peruius & admittat colores. Gallas cum alumine tritas aceto subige, inde inscribe hoc liquore quod uelis cor tici: & siccatum impone muriae: uel cera obline ouum, & inscriptis literis stylo ut cera dehiscat maneantque liturae, in quibus humor imponatur, siccum ouum coquito donec durescat: inde acri aceto infunde, sic enim literę fi unt penetrabiles, quas cortice detracto uidebis in ouo. Acetum enim mollit 17 ij Qua mollescunt lit oui corticem, ut in angustum urceum immitti possit, me hoc experto, aceto sic utur sed nigrior paulò euadit, aqua uerò durescit.

---

Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate.
